| eae litterae quamquam primo admodum mouerunt sena- | 23.28.1.1 |
| tum, tamen, quia Italiae cura prior potiorque erat, nihil de | |
| Hasdrubale neque de copiis eius mutatum est: Himilco cum | 2.1 |
| exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra marique | |
| ac tuendam Hispaniam est missus. qui ut pedestres | 3.1 |
| naualesque copias traiecit, castris communitis nauibusque | |
| subductis et uallo circumdatis cum equitibus delectis ipse, | |
| quantum maxime accelerare poterat, per dubios infestosque | |
| populos iuxta intentus ad Hasdrubalem peruenit. cum de- | 4.1 |
| creta senatus mandataque exposuisset atque edoctus fuisset | |
| ipse in uicem quemadmodum tractandum bellum in Hispania | |
| foret, retro in sua castra rediit, nulla re quam celeritate tutior, | |
| quod undique abierat antequam consentirent. Hasdrubal | 5.1 |
| priusquam moueret castra pecunias imperat populis omnibus | |
| suae dicionis, satis gnarus Hannibalem transitus quosdam | 6.1 |
| pretio mercatum nec auxilia Gallica aliter quam conducta | |
| habuisse; inopem tantum iter ingressum uix penetraturum | |
| ad Alpes fuisse. pecuniis igitur raptim exactis ad Hiberum | |
| descendit. | 5 |
| decreta Carthaginiensium et Hasdrubalis iter ubi ad | 7.1 |
| Romanos sunt perlata, omnibus omissis rebus ambo duces | |
| iunctis copiis ire obuiam coeptis atque obsistere parant, rati, | 8.1 |
| si Hannibali, uix per se ipsi tolerando Italiae hosti, Hasdrubal | |
| dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, illum finem | |
| Romani imperii fore. his anxii curis ad Hiberum contrahunt | 9.1 |
| copias et transito amne, cum diu consultassent utrum castra | |
| castris conferrent an satis haberent sociis Carthaginiensium | |
| oppugnandis morari ab itinere proposito hostem, urbem a | 10.1 |
| propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea | |
| tempestate regionis eius, oppugnare parant. quod ubi sensit | 11.1 |
| Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse ad urbem | |
| deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam. ita | 12.1 |
| iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum | |
| Hasdrubalem uersum bellum. |