| ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdru- | 23.41.1.1 |
| bal imperator captus et Hanno et Mago, nobiles Cartha- | |
| ginienses, Mago ex gente Barcina, propinqua cognatione | 2.1 |
| Hannibali iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique | |
| eius haud dubie concitor. nec Sardorum duces minus | 3.1 |
| nobilem eam pugnam cladibus suis fecerunt; nam et filius | |
| Hampsicorae Hostus in acie cecidit, et Hampsicora cum | 4.1 |
| paucis equitibus fugiens, ut super adflictas res necem quoque | |
| filii audiuit, nocte, ne cuius interuentus coepta impediret, | |
| mortem sibi consciuit. ceteris urbs Cornus eadem quae | 5.1 |
| ante fugae receptaculum fuit; quam Manlius uictore exer- | |
| citu adgressus intra dies paucos recepit. deinde aliae quo- | 6.1 |
| que ciuitates quae ad Hampsicoram Poenosque defecerant | |
| obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio frumento- | |
| que imperato pro cuiusque aut uiribus aut delicto Carales | |
| exercitum reduxit. ibi nauibus longis deductis impositoque | 7.1 |
| quem secum aduexerat milite Romam nauigat Sardiniamque | |
| perdomitam nuntiat patribus; et stipendium quaestoribus, | |
| frumentum aedilibus, captiuos Q. Fuluio praetori tradit. | |
| per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi | 8.1 |
| in Africam transuectus depopulatusque agrum Carthagi- | |
| niensem, cum Sardiniam inde peteret, quo fama erat | 9.1 |
| Hasdrubalem a Baliaribus nuper traiecisse, classi Africam | |
| repetenti occurrit, leuique certamine in alto commisso septem | |
| inde naues cum sociis naualibus cepit. ceteras metus haud | |
| secus quam tempestas passim disiecit. | 5 |
| per eosdem forte dies et Bomilcar cum militibus ad sup- | 10.1 |
| plementum Carthagine missis elephantisque et commeatu | |
| Locros accessit. quem ut incautum opprimeret Ap. Claudius, | 11.1 |
| per simulationem prouinciae circumeundae Messanam raptim | |
| exercitu ducto <uento> aestuque suo Locros traiecit. iam | 12.1 |
| inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat et | |
| Locrenses portas Romanis clauserunt; Appius magno conatu | |
| nulla re gesta Messanam repetit. | |
| eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obti- | 13.1 |
| nebat crebras excursiones in agrum Hirpinum et Samnites | |
| Caudinos fecit adeoque omnia ferro atque igni uastauit ut | 14.1 |
| antiquarum cladium Samnio memoriam renouaret. |