itaque 23.42.1.1
extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente
ita Poenum adlocuti sunt. 'hostes populi Romani, Han- 2.1
nibal, fuimus primum per nos ipsi quoad nostra arma,
nostrae uires nos tutari poterant. postquam his parum
fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus; a quo relicti pacem 3.1
necessariam accepimus fuimusque in ea per annos prope
quinquaginta ad id tempus quo tu in Italiam uenisti. tua 4.1
nos non magis uirtus fortunaque quam unica comitas ac
benignitas erga ciues nostros quos captos nobis remisisti ita
conciliauit tibi ut te saluo atque incolumi amico non modo
populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est 5
dici, timeremus. at hercule non solum incolumi et uictore 5.1
sed praesente te, cum ploratum prope coniugum ac libero-
rum nostrorum exaudire et flagrantia tecta posses conspicere,
ita sumus aliquotiens hac aestate deuastati ut M. Marcellus,
non Hannibal, uicisse ad Cannas uideatur glorienturque 5
Romani te, ad unum modo ictum uigentem, uelut aculeo
emisso torpere. per annos <centum> cum populo Romano 6.1
bellum gessimus, nullo externo adiuti nec duce nec exercitu
nisi quod per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas
auxit uires quam suis uiribus nos defendit. non ego se- 7.1
cundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos con-
sulares exercitus ab nobis sub iugum missos et si qua alia
aut laeta aut gloriosa nobis euenerunt. quae aspera ad- 8.1
uersaque tunc acciderunt, minore indignatione referre pos-
sumus quam quae hodie eueniunt. magni dictatores cum 9.1
magistris equitum, bini consules cum binis consularibus
exercitibus ingrediebantur fines nostros; ante explorato et
subsidiis positis et sub signis ad populandum ducebant;
nunc propraetoris unius et parui ad tuendam Nolam prae- 10.1
sidii praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latro-
num modo percursant totis finibus nostris neglegentius
quam si in Romano uagarentur agro. causa autem haec est 11.1
quod neque tu defendis et nostra iuuentus, quae si domi
esset tutaretur, omnis sub signis militat tuis. nec te nec 12.1
exercitum tuum norim nisi, a quo tot acies Romanas fusas
stratasque esse sciam, ei facile esse dicam opprimere popu-
latores nostros uagos sine signis palatos quo quemque trahit
quamuis uana praedae spes. Numidarum paucorum illi 13.1
quidem praeda erunt, praesidiumque mis<eris sim>ul nobis
et Nolae ademeris, si modo, quos ut socios haberes dignos
duxisti, haud indignos iudicas quos in fidem receptos
tuearis.' 5