| ad ea Hannibal respondit omnia simul facere Hirpinos | 23.43.1.1 |
| Samnitesque et indicare clades suas et petere praesidium et | |
| queri indefensos se neglectosque; indicandum autem primum | 2.1 |
| fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni impetraretur, | |
| tum denique querendum frustra opem imploratam. exercitum | 3.1 |
| sese non in agrum Hirpinum Samnitemue, ne et ipse oneri | |
| esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adductu- | |
| rum. iis populandis et militem suum repleturum se et metu | |
| procul ab his summoturum hostes. quod ad bellum Roma- | 4.1 |
| num attineret, si Trasumenni quam Trebiae, si Cannarum | |
| quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum se quo- | |
| que memoriam obscuram maiore et clariore uictoria factu- | |
| rum. cum hoc responso muneribusque amplis legatos | 5.1 |
| dimisit; ipse praesidio modico relicto in Tifatis profectus | |
| cetero exercitu ire Nolam pergit. eodem Hanno ex Bruttiis | 6.1 |
| cum supplemento Carthagine aduecto atque elephantis uenit. | |
| castris haud procul positis longe alia omnia inquirenti com- | |
| perta sunt quam quae a legatis sociorum audierat. nihil | 7.1 |
| enim Marcellus ita egerat ut aut fortunae aut temere hosti | |
| commissum dici posset. explorato cum firmisque praesidiis | |
| tuto receptu praedatum ierat omniaque uelut aduersus prae- | |
| sentem Hannibalem cauta prouisaque fuerunt. tum, ubi | 8.1 |
| sensit hostem aduentare, copias intra moenia tenuit; per | |
| muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa | |
| explorare quae apud hostes fierent. ex his Hanno, cum ad | 9.1 |
| murum successisset, Herennium Bassum et Herium Pettium | |
| ad conloquium euocatos permissuque Marcelli egressos per | |
| interpretem adloquitur. Hannibalis uirtutem fortunamque | 10.1 |
| extollit: populi Romani obterit senescentem cum uiribus | |
| maiestatem; quae si paria essent ut quondam fuissent, tamen | 11.1 |
| expertis quam graue Romanum imperium sociis, quanta | |
| indulgentia Hannibalis etiam in captiuos omnes Italici | |
| nominis fuisset, Punicam Romanae societatem atque ami- | |
| citiam praeoptandam esse. si ambo consules cum suis | 12.1 |
| exercitibus ad Nolam essent, tamen non magis pares Han- | |
| nibali futuros quam ad Cannas fuissent, nedum praetor unus | |
| cum paucis et nouis militibus Nolam tutari possit. ipsorum | 13.1 |
| quam Hannibalis <magis> interesse capta an tradita Nola | |
| poteretur; potiturum enim ut Capua Nuceriaque potitus | |
| esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae fortunam interesset | |
| ipsos prope in medio sitos Nolanos scire. nolle ominari | 14.1 |
| quae captae urbi cessura forent et potius spondere, si | |
| Marcellum cum praesidio ac Nolam tradidissent, neminem | |
| alium quam ipsos legem qua in societatem amicitiamque | |
| Hannibalis uenirent dicturum. | 5 |