| ad ea Herennius Bassus | 23.44.1.1 |
| respondit multos annos iam inter Romanum Nolanumque | |
| populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem paenitere | |
| et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero iam esse | |
| mutare. an dedituris se Hannibali fuisse accersendum | 2.1 |
| Romanorum praesidium? cum iis qui ad sese tuendos uenis- | |
| sent omnia sibi et esse consociata et ad ultimum fore. | |
| hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem | 3.1 |
| recipiendae Nolae. itaque corona oppidum circumdedit ut | |
| simul ab omni parte moenia adgrederetur. quem ut | 4.1 |
| successisse muris Marcellus uidit, instructa intra portam acie | |
| cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi | |
| caesique sunt; dein concursu ad pugnantes facto aequatis- | |
| que uiribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter | 5 |
| paucas fuisset ni ingentibus procellis effusus imber diremisset | |
| pugnantes. eo die commisso modico certamine atque in- | 5.1 |
| ritatis animis in urbem Romani, Poeni in castra receperunt | |
| sese; tamen Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt | |
| haud plus quam triginta, Romani quinquaginta. imber | 6.1 |
| continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei | |
| insequentis tenuit. itaque, quamquam utraque pars auidi | |
| certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis. | |
| tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum | 5 |
| Nolanum misit. quod ubi animaduertit Marcellus, extemplo | 7.1 |
| in aciem copias eduxit; neque Hannibal detrectauit. mille | |
| fere passuum inter urbem erant castraque; eo spatio—et | |
| sunt omnia campi circa Nolam—concurrerunt. clamor ex | 8.1 |
| parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis quae in | |
| agros praedatum exierant ad proelium iam commissum re- | |
| uocauit. et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos con- | 9.1 |
| laudatos Marcellus in subsidiis stare et saucios ex acie efferre | |
| iussit, pugna abstinere ni ab se signum accepissent. |