| proelium | 23.45.1.1 |
| erat anceps; summa ui et duces hortabantur et milites | |
| pugnabant. Marcellus uictis ante diem tertium, fugatis ante | |
| paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem | |
| se duce, milite alio, instare iubet: non omnes esse in acie; | 2.1 |
| praedantes uagari in agro; sed qui pugnent marcere Campana | |
| luxuria, uino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem | |
| confectos. abisse illam uim uigoremque, delapsa esse robora | 3.1 |
| corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata | |
| sint iuga. reliquias illorum uirorum uix arma membraque | |
| sustinentes pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse: | 4.1 |
| ibi uirtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti | |
| temporis famam, ibi spem futuri exstinctam. cum haec | 5.1 |
| exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, | |
| Hannibal multo grauioribus probris increpabat: arma signa- | 6.1 |
| que eadem se noscere quae ad Trebiam Trasumennum- | |
| que, postremo ad Cannas uiderit habueritque; militem | |
| alium profecto se in hiberna Capuam duxisse, alium inde | |
| eduxisse. 'legatumne Romanum et legionis unius atque | 7.1 |
| alae magno certamine uix toleratis pugnam, quos binae acies | |
| consulares nunquam sustinuerunt? Marcellus tirone milite | 8.1 |
| ac Nolanis subsidiis inultus nos iam iterum lacessit. ubi | |
| ille miles meus est, qui derepto ex equo C. Flaminio consuli | |
| caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit? | |
| ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii | 9.1 |
| est aliud? qui pauci plures uincere soliti estis, nunc pau- | |
| cis plures uix restatis. Romam uos expugnaturos, si quis | |
| duceret, fortes lingua iactabatis. en, minor res est: hic | 10.1 |
| experiri uim uirtutemque uolo. expugnate Nolam, campe- | |
| strem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc uos ex | |
| tam opulenta urbe praeda spoliisque onustos uel ducam quo | |
| uoletis uel sequar.' | 5 |