| nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos | 23.46.1.1 |
| animos. cum omni parte pellerentur, Romanisque cresce- | 2.1 |
| rent animi, non duce solum adhortante sed Nolanis etiam | |
| per clamorem fauoris indicem accendentibus ardorem pugnae, | |
| terga Poeni dederunt atque in castra compulsi sunt. quae | 3.1 |
| oppugnare cupientes milites Romanos Marcellus Nolam re- | |
| duxit cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis quae | |
| ante inclinatior ad Poenos fuerat. hostium plus quinque | 4.1 |
| milia caesa eo die, uiui capti sescenti et signa militaria unde- | |
| uiginti et duo elephanti; quattuor in acie occisi; Romanorum | |
| minus mille interfecti. posterum diem indutiis tacitis sepe- | 5.1 |
| liendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia | |
| hostium Marcellus Uolcano uotum cremauit. tertio post | 6.1 |
| die ob iram, credo, aliquam aut spem liberalioris militiae | |
| ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae <et> Hispani, | |
| ad Marcellum transfugerunt. eorum forti fidelique opera in | |
| eo bello usi sunt saepe Romani. ager Hispanis in Hispania | 7.1 |
| et Numidis in Africa post bellum uirtutis causa datus est. | |
| Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum qui- | 8.1 |
| bus uenerat copiis ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos | |
| consedit. Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem | 9.1 |
| audiuit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra conuecto | |
| quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et | |
| praesidio quod per hiberna ad tenendum locum satis esset | |
| relicto ipse Capuam propius mouit castra agrumque Cam- | 5 |
| panum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt | 10.1 |
| Campani, nihil admodum uiribus suis fidentes, egredi portis | |
| et castra ante urbem in aperto communire. sex milia arma- | 11.1 |
| torum habebant, peditem imbellem, equitatu plus poterant; | |
| itaque equestribus proeliis lacessebant hostem. | |
| inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Uibellius | 12.1 |
| erat, cognomine Taurea. ciuis indidem erat, longe omnium | |
| Campanorum fortissimus eques adeo ut, cum apud Romanos | |
| militaret, unus eum Romanus Claudius Asellus gloria equestri | |
| aequaret. tunc Taurea cum diu perlustrans oculis ob- | 13.1 |
| equitasset hostium turmis, tandem silentio facto ubi esset | |
| Claudius Asellus quaesiuit et, quoniam uerbis secum de | 14.1 |
| uirtute ambigere solitus esset, cur non ferro decerneret daret- | |
| que opima spolia uictus aut uictor caperet. |