| haec ubi Asello | 23.47.1.1 |
| sunt nuntiata in castra, id modo moratus ut consulem per- | |
| contaretur liceretne extra ordinem in prouocantem hostem | |
| pugnare, permissu eius arma extemplo cepit, prouectusque | 2.1 |
| ante stationes equo Tauream nomine compellauit congredi- | |
| que ubi uellet iussit. hinc Romani ad spectaculum pugnae | 3.1 |
| eius frequentes exierant, et Campani non uallum modo | |
| castrorum sed moenia etiam urbis prospectantes repleuerunt. | |
| cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis | 4.1 |
| hastis concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludi- | |
| ficantes sine uolnere pugnam extrahere. tum Campanus | 5.1 |
| Romano 'equorum' inquit 'hoc non equitum erit certamen, | |
| nisi e campo in cauam hanc uiam demittimus equos. ibi | |
| nullo ad euagandum spatio comminus conserentur manus'. | |
| dicto prope citius equum in uiam Claudius egit. Taurea, | 6.1 |
| uerbis ferocior quam re, 'minime, sis,' inquit 'cantherium in | |
| fossam'; quae uox in rusticum inde prouerbium prodita est. | |
| Claudius cum ea uia longe perequitasset [quia] nullo obuio | 7.1 |
| hoste in campum rursus euectus, increpans ignauiam hostis, | |
| cum magno gaudio et gratulatione uictor in castra redit. | |
| huic pugnae equestri rem—quam uera sit communis | 8.1 |
| existimatio est—mirabilem certe adiciunt quidam annales: | |
| cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur, | |
| patenti hostium portae inuectum per alteram, stupentibus | |
| miraculo hostibus, intactum euasisse. | 5 |