| quieta inde statiua fuere ac retro etiam consul mouit | 23.48.1.1 |
| castra ut sementem Campani facerent, nec ante uiolauit | |
| agrum Campanum quam iam altae in segetibus herbae pabu- | |
| lum praebere poterant. id conuexit in Claudiana castra super | 2.1 |
| Suessulam ibique hiberna aedificauit. M. Claudio proconsuli | |
| imperauit, ut retento Nolae necessario ad tuendam urbem | |
| praesidio ceteros milites dimitteret Romam ne oneri sociis | |
| et sumptui rei publicae essent. et Ti. Gracchus a Cumis | 3.1 |
| Luceriam in Apuliam legiones cum duxisset, M. Ualerium | |
| inde praetorem Brundisium cum eo quem Luceriae habuerat | |
| exercitu misit tuerique oram agri Sallentini et prouidere quod | |
| ad Philippum bellumque Macedonicum attineret iussit. | 5 |
| exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus litterae | 4.1 |
| a P. et Cn. Scipionibus uenerunt quantas quamque prosperas | |
| in Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium | |
| uestimentaque et frumentum exercitui et sociis naualibus | |
| omnia deesse. quod ad stipendium attineat, si aerarium | 5.1 |
| inops sit, se aliquam rationem inituros quomodo ab Hispanis | |
| sumatur; cetera utique ab Roma mittenda esse, nec aliter | |
| aut exercitum aut prouinciam teneri posse. litteris recitatis | 6.1 |
| nemo omnium erat quin et uera scribi et postulari aequa | |
| fateretur; sed occurrebat animis quantos exercitus terrestres | |
| naualesque tuerentur quantaque noua classis mox paranda | |
| esset si bellum Macedonicum moueretur: Siciliam ac Sar- | 7.1 |
| diniam, quae ante bellum uectigales fuissent, uix praesides | |
| prouinciarum exercitus alere; tributo sumptus suppeditari; | |
| [eum] ipsum tributum conferentium numerum tantis exerci- | 8.1 |
| tuum stragibus et ad Trasumennum lacum et ad Cannas | |
| imminutum; qui superessent pauci, si multiplici grauarentur | |
| stipendio, alia perituros peste. itaque nisi fide staretur, rem | 9.1 |
| publicam opibus non staturam. prodeundum in contionem | 10.1 |
| Fuluio praetori esse, indicandas populo publicas necessitates | |
| cohortandosque qui redempturis auxissent patrimonia, ut rei | |
| publicae, ex qua creuissent, tempus commodarent, con- | 11.1 |
| ducerentque ea lege praebenda quae ad exercitum Hispa- | |
| niensem opus essent, ut, cum pecunia in aerario esset, iis | |
| primis solueretur. haec praetor in contione; <diemque> | 12.1 |
| edixit quo uestimenta frumentum Hispaniensi exercitui | |
| praebenda quaeque alia opus essent naualibus sociis esset | |
| locaturus. |