| ubi ea dies uenit, ad conducendum tres socie- | 23.49.1.1 |
| tates aderant hominum undeuiginti, quorum duo postulata | |
| fuere, unum ut militia uacarent dum in eo publico essent, | 2.1 |
| alterum ut quae in naues imposuissent ab hostium tempesta- | |
| tisque ui publico periculo essent. utroque impetrato con- | 3.1 |
| duxerunt priuataque pecunia res publica administrata est. | |
| ii mores eaque caritas patriae per omnes ordines uelut tenore | |
| uno pertinebat. quemadmodum conducta omnia magno | 4.1 |
| animo sunt, sic summa fide praebita, nec quicquam <parcius | |
| milites quam> si ex opulento aerario, ut quondam, alerentur. | |
| cum hi commeatus uenerunt, Iliturgi oppidum ab Hasd- | 5.1 |
| rubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob de- | |
| fectionem ad Romanos oppugnabatur. inter haec trina | 6.1 |
| castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum magno | |
| certamine ac strage obsistentium peruenissent, frumentum, | |
| cuius inopia erat, aduexerunt, cohortatique oppidanos, ut | 7.1 |
| eodem animo moenia tutarentur quo pro se pugnantem | |
| Romanum exercitum uidissent, ad castra maxima oppu- | |
| gnanda, quibus Hasdrubal praeerat, ducunt. eodem et duo | 8.1 |
| duces et duo exercitus Carthaginiensium, ibi rem summam | |
| agi cernentes, conuenerunt. itaque eruptione e castris | |
| pugnatum est. sexaginta hostium milia eo die in pugna | 9.1 |
| fuerunt, sedecim circa <ab> Romanis; tamen adeo haud | |
| dubia uictoria fuit, ut plures numero quam ipsi erant Romani | 10.1 |
| hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum, | 11.1 |
| paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, | |
| septem elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo | |
| die castris potiti sint. Iliturgi obsidione liberato ad Intibili | 12.1 |
| oppugnandum Punici exercitus traducti suppletis copiis ex | |
| prouincia, ut quae maxime omnium belli auida, modo praeda | |
| aut merces esset, et tum iuuentute abundante. iterum signis | 13.1 |
| conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum. supra | |
| tredecim milia hostium caesa, supra duo milia capta cum | |
| signis duobus et quadraginta et nouem elephantis. tum | 14.1 |
| uero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt, | |
| multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res | |
| gestae. |