| sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis quod | 24.2.1.1 |
| Regium ac Locros, quas urbes direpturos se destinauerant, | |
| intactas reliquissent. itaque per se ipsi conscriptis armatis- | 2.1 |
| que iuuentutis suae quindecim milibus ad Crotonem oppu- | |
| gnandum pergunt ire, Graecam et ipsam urbem et maritimam, | 3.1 |
| plurimum accessurum opibus, si in ora maris urbem portu | |
| ac moenibus ualidam tenuissent, credentes. ea cura ange- | 4.1 |
| bat quod neque non accersere ad auxilium Poenos satis | |
| audebant, ne quid non pro sociis egisse uiderentur et, si | |
| Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, | |
| ne in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra | 5 |
| pugnaretur. itaque optimum uisum est ad Hannibalem | 5.1 |
| mitti legatos cauerique ab eo ut receptus Croto Bruttiorum | |
| esset. Hannibal cum praesentium eam consultationem esse | 6.1 |
| respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone | |
| nihil certi ablatum; nec enim diripi uolebat nobilem atque | 7.1 |
| opulentam urbem et sperabat, cum Bruttius oppugnaret, | |
| Poenos nec probare nec iuuare eam oppugnationem appa- | |
| reret, eo maturius ad se defecturos. Crotone nec consilium | 8.1 |
| unum inter populares nec uoluntas erat. unus uelut morbus | |
| inuaserat omnes Italiae ciuitates ut plebes ab optimatibus | |
| dissentirent, senatus Romanis faueret, plebs ad Poenos rem | |
| traheret. eam dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis: | 9.1 |
| Aristomachum esse principem plebis tradendaeque aucto- | |
| rem urbis, et in uasta urbe lateque moenibus disiectis raras | |
| stationes custodiasque senatorum esse; quacumque custo- | 10.1 |
| diant plebis homines, ea patere aditum. auctore ac duce | |
| perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique ab plebe | |
| primo impetu omnem praeter arcem cepere. arcem opti- | 11.1 |
| mates tenebant praeparato iam ante ad talem casum per- | |
| fugio. eodem Aristomachus perfugit, tamquam Poenis, non | |
| Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset. |