| urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia | 24.3.1.1 |
| passuum habuit ante Pyrrhi in Italiam aduentum; post | 2.1 |
| uastitatem eo bello factam uix pars dimidia habitabatur; | |
| flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis | |
| loca praeterfluebat, <erat> et arx procul eis quae habita- | |
| bantur. sex milia aberat in<de> [urbe nobili] templum, | 3.1 |
| ipsa urbe [erat] nobilius, Laciniae Iunonis, sanctum omnibus | |
| circa populis; lucus ibi frequenti silua et proceris abietis | 4.1 |
| arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi omnis | |
| generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, | |
| separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant | 5.1 |
| ad stabula, nunquam insidiis ferarum, non fraude uiolati | |
| hominum. magni igitur fructus ex eo pecore capti columna- | 6.1 |
| que inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque | |
| templum diuitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. ac | 7.1 |
| miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus | |
| locis: fama est aram esse in uestibulo templi cuius cinerem | |
| nullo unquam moueri uento. sed arx Crotonis, una parte | 8.1 |
| imminens mari, altera uergente in agrum, situ tantum natu- | |
| rali quondam munita, postea et muro cincta est qua per | |
| auersas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno per dolum fuerat | |
| capta. ea tum arce satis ut uidebatur tuta Crotoniatum | 9.1 |
| optimates tenebant se circumsedente cum Bruttiis eos etiam | |
| plebe sua. postremo Bruttii, cum suis uiribus inexpugna- | 10.1 |
| bilem uiderent arcem, coacti necessitate Hannonis auxilium | |
| implorant. is condicionibus ad deditionem compellere | 11.1 |
| Crotoniates conatus ut coloniam Bruttiorum eo deduci anti- | |
| quamque frequentiam recipere uastam ac desertam bellis | |
| urbem paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum | |
| mouit. morituros se adfirmabant citius quam immixti | 12.1 |
| Bruttiis in alienos ritus mores legesque ac mox linguam | |
| etiam uerterentur. Aristomachus unus, quando nec sua- | 13.1 |
| dendo ad deditionem satis ualebat nec, sicut urbem pro- | |
| diderat, locum prodendae arcis inueniebat, transfugit ad | |
| Hannonem. Locrenses breui post legati, cum permissu | 14.1 |
| Hannonis arcem intrassent, persuadent ut traduci se in | |
| Locros paterentur nec ultima experiri uellent; iam hoc | 15.1 |
| ut sibi liceret impetrauerant et ab Hannibale missis ad | |
| is ipsum legatis. ita Crotone excessum est deductique | |
| Crotoniatae ad mare naues conscendunt; Locros omnis | |
| multitudo abeunt. | 5 |
| in Apulia ne hiemps quidem quieta inter Romanos atque | 16.1 |
| Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal | |
| haud procul Arpis hibernabat. inter eos leuia proelia ex | 17.1 |
| occasione aut opportunitate huius aut illius partis oriebantur | |
| meliorque eis Romanus et in dies cautior tutiorque ab | |
| insidiis fiebat. |