| in Sicilia Romanis omnia mutauerat mors Hieronis | 24.4.1.1 |
| regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum, | |
| puerum uixdum libertatem, nedum dominationem modice | |
| laturum. eam aetatem, id ingenium tutores atque amici | 2.1 |
| ad praecipitandum in omnia uitia acceperunt. quae ita | |
| futura cernens Hiero ultima senecta uoluisse dicitur liberas | |
| Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium | |
| bonis artibus partum firmatumque interiret regnum. huic | 3.1 |
| consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium | |
| penes puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes | |
| se uirosque suos Adran<odorum et Zoippum, qui tut>orum | |
| primi relinquebantur. non facile erat nonagesimum iam | 4.1 |
| agenti annum, circumsesso dies noctesque muliebribus | |
| blanditiis, liberare animum et conuertere ad publicam <a> | |
| priuata curam. itaque tutores modo quindecim puero | 5.1 |
| relinquit, quos precatus est moriens ut fidem erga populum | |
| Romanum quinquaginta annos ab se cultam inuiolatam | |
| seruarent iuuenemque suis potissimum uestigiis insistere | |
| uellent et disciplinae, in qua eductus esset. haec mandata. | 5 |
| cum exspirasset, tutores testamento prolato pueroque in | 6.1 |
| contionem producto—erat autem quindecim tum ferme | |
| annorum—paucis, qui per contionem ad excitandos cla- | 7.1 |
| mores dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris | |
| uelut patre amisso in orba ciuitate omnia timentibus††. | |
| funus fit regium magis amore ciuium et caritate quam cura | 8.1 |
| suorum celebre. breui deinde ceteros tutores summouet | 9.1 |
| Adranodorus, iuuenem iam esse dictitans Hieronymum ac | |
| regni potentem; deponendoque tutelam ipse, quae cum | |
| pluribus communis erat, in se unum omnium uires conuertit. |