| uix quidem uel bono moderatoque regi facilis erat fauor | 24.5.1.1 |
| apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis; | |
| uerum enimuero Hieronymus, uelut suis uitiis desiderabilem | 2.1 |
| efficere uellet auum, primo statim conspectu omnia quam | |
| disparia essent ostendit. nam qui per tot annos Hieronem | 3.1 |
| filiumque eius Gelonem nec uestis habitu nec alio ullo | |
| insigni differentes a ceteris ciuibus uidissent, ei conspexere | |
| purpuram ac diadema ac satellites armatos, quadrigisque | 4.1 |
| etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem | |
| more Dionysi tyranni. hunc tam superbum adparatum | 5.1 |
| habitumque conuenientes sequebantur contemptus omnium | |
| hominum, superbae aures, contumeliosa dicta, rari aditus | |
| non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines nouae, in- | |
| humana crudelitas. itaque tantus omnes terror inuaserat | 6.1 |
| ut quidam ex tutoribus aut morte uoluntaria aut fuga prae- | |
| uerterent metum suppliciorum. tres ex iis quibus solis | 7.1 |
| aditus in domum familiarior erat, Adranodorus et Zoippus, | |
| generi Hieronis, et Thraso quidam, de aliis quidem rebus | |
| haud magno opere audiebantur; tendendo autem duo ad | 8.1 |
| Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine | |
| ac studiis interdum in se conuertebant animum adule- | |
| scentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per | 9.1 |
| Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a | |
| puero in omnia familiaria iura adsuetum. index unum ex | 10.1 |
| coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat, nominare | |
| potuit. qui comprensus extemplo traditusque Adranodoro | |
| torquendus, de se ipse haud cunctanter fassus conscios | |
| celabat; postremo cum omnibus intolerandis patientiae | 11.1 |
| humanae cruciatibus laceraretur, uictum malis se simulans | |
| auertit ab consciis in insontes indicium, Thrasonem esse | 12.1 |
| auctorem consilii mentitus, nec nisi tam potenti duce con- | |
| fisos rem tantam ausuros <fuisse; addit socios> ab latere | 13.1 |
| tyranni quorum capita uilissima fingenti inter dolores gemi- | |
| tusque occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium | |
| Thraso nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad sup- | |
| plicium adiectique poenae ceteri iuxta insontes. conscio- | 14.1 |
| rum nemo, cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit aut | |
| fugit; tantum illis in uirtute ac fide Theodoti fiduciae fuit | |
| tantumque ipsi Theodoto uirium ad arcana occultanda. |