| ita, quod unum uinculum cum Romanis societatis erat, | 24.6.1.1 |
| Thrasone sublato e medio extemplo haud dubie ad defe- | |
| ctionem res spectabat, legatique ad Hannibalem missi ac re- | 2.1 |
| missi ab eo cum Hannibale, nobili adulescente, Hippocrates | |
| et Epicydes, nati Carthagine sed oriundi ab Syracusis exsule | |
| auo, Poeni ipsi materno genere. per hos iuncta societas | 3.1 |
| Hannibali ac Syracusano tyranno nec inuito Hannibale apud | |
| tyrannum manserunt. Ap. Claudius praetor, cuius Sicilia | 4.1 |
| prouincia erat, ubi ea accepit, extemplo legatos ad Hierony- | |
| mum misit. qui cum sese ad renouandam societatem quae | |
| cum auo fuisset uenisse dicerent, per ludibrium auditi dimis- | |
| sique sunt ab quaerente per iocum Hieronymo quae fortuna | 5.1 |
| eis pugnae ad Cannas fuisset; uix credibilia enim legatos | |
| Hannibalis narrare; uelle quid ueri sit scire, ut ex eo utram | |
| spem sequatur consilium capiat. Romani, cum serio lega- | 6.1 |
| tiones audire coepisset redituros se ad eum dicentes esse, | |
| monito magis eo quam rogato ne fidem temere mutaret | |
| proficiscuntur. Hieronymus legatos Carthaginem misit ad | 7.1 |
| foedus ex societate cum Hannibale pacta faciendum. con- | |
| uenit ut, cum Romanos Sicilia expulissent—id autem breui | |
| fore, si naues atque exercitum misissent—, Himera amnis, | |
| qui ferme <mediam> diuidit, finis regni Syracusani ac Punici | 5 |
| imperii esset. aliam deinde, inflatus adsentationibus eorum | 8.1 |
| qui eum non Hieronis tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni | |
| aui, iubebant meminisse, legationem misit, qua aequum cen- | |
| sebat Sicilia sibi omni cedi, Italiae imperium proprium quaeri | |
| Carthaginiensi populo. hanc leuitatem ac iactationem animi | 9.1 |
| neque mirabantur in iuuene furioso neque arguebant, dum- | |
| modo auerterent eum ab Romanis. |