| sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam | 24.7.1.1 |
| cum praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus | |
| armatorum ad temptandas urbes quae praesidiis tenebantur | |
| Romanis, et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu | 2.1 |
| —erant autem ad quindecim milia peditum equitumque— | |
| profectus esset, liberas aedes coniurati—et omnes forte mili- | 3.1 |
| tabant—imminentes uiae angustae qua descendere ad forum | |
| rex solebat sumpserunt. ibi cum instructi armatique ceteri | 4.1 |
| transitum exspectantes starent, uni ex eis—Dinomeni fuit | |
| nomen—, quia custos corporis erat, partes datae sunt ut, cum | |
| adpropinquaret ianuae rex, per causam aliquam in angustiis | |
| sustineret ab tergo agmen. ita ut conuenerat factum est. | 5.1 |
| tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus | |
| turbam Dinomenes tantum interualli fecit ut, cum in prae- | |
| tereuntem sine armatis regem impetus fieret, confoderetur | |
| aliquot prius uolneribus quam succurri posset. clamore et | 6.1 |
| tumultu audito in Dinomenem iam haud dubie obstantem | |
| tela coniciuntur, inter quae tamen duobus acceptis uolneri- | |
| bus euasit. fuga satellitum, ut iacentem uidere regem, | 7.1 |
| facta est; interfectores pars in forum ad multitudinem laetam | |
| libertate, pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adrano- | |
| dori regiorumque aliorum consilia. incerto rerum statu | 8.1 |
| Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum cerneret, sena- | |
| tum litteris certiorem fecit Siciliam Carthaginiensi populo | |
| et Hannibali conciliari, ipse aduersus Syracusana consilia | 9.1 |
| <ad> prouinciae regnique fines omnia conuertit praesidia. | |
| exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus Puteolos, | 10.1 |
| per bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesi- | |
| diumque imposuit. inde Romam comitiorum causa ueniens | 11.1 |
| in eum quem primum diem comitialem habuit comitia edixit | |
| atque ex itinere praeter urbem in campum descendit. eo die | 12.1 |
| cum sors praerogatiuae Aniensi iuniorum exisset eaque | |
| T. Otacilium M. Aemilium Regillum consules diceret, tum | |
| Q. Fabius silentio facto tali oratione est usus: |