Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda
|
2.11.1.1
|
urbe ad obsidendam uersis, praesidio in Ianiculo locato, ipse
|
|
in plano ripisque Tiberis castra posuit, nauibus undique
|
2.1
|
accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti subuehi
|
|
sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones
|
|
aliis atque aliis locis traiceret; breuique adeo infestum
|
3.1
|
omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex
|
|
agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque
|
|
quisquam extra portas propellere auderet. hoc tantum
|
4.1
|
licentiae Etruscis non metu magis quam consilio conces-
|
|
sum. namque Ualerius consul intentus in occasionem
|
|
multos simul et effusos improuiso adoriundi, in paruis rebus
|
|
neglegens ultor, grauem se ad maiora uindicem seruabat.
|
5
|
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis postero die fre-
|
5.1
|
quentes porta Esquilina, quae auersissima ab hoste erat,
|
|
expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsi-
|
|
dione et fame seruitia infida transfugerent. et sciere
|
6.1
|
perfugae indicio; multoque plures, ut in spem uniuersae
|
|
praedae, flumen traiciunt. P. Ualerius inde T. Herminium
|
7.1
|
cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occul-
|
|
tum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuuentute
|
|
ad portam Collinam stare donec hostis praetereat; inde se
|
|
obicere ne sit ad flumen reditus. consulum alter T. Lucre-
|
8.1
|
tius porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus;
|
|
ipse Ualerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique
|
|
primi apparuere hosti. Herminius ubi tumultum sensit,
|
9.1
|
concurrit ex insidiis, uersisque in Lucretium Etruscis terga
|
|
caedit; dextra laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab
|
|
Naeuia, redditus clamor; ita caesi in medio praedatores,
|
10.1
|
neque ad pugnam uiribus pares et ad fugam saeptis omni-
|
|
bus uiis. finisque ille tam effuse euagandi Etruscis fuit.
|
|