| Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda | 2.11.1.1 |
| urbe ad obsidendam uersis, praesidio in Ianiculo locato, ipse | |
| in plano ripisque Tiberis castra posuit, nauibus undique | 2.1 |
| accitis et ad custodiam ne quid Romam frumenti subuehi | |
| sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones | |
| aliis atque aliis locis traiceret; breuique adeo infestum | 3.1 |
| omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex | |
| agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque | |
| quisquam extra portas propellere auderet. hoc tantum | 4.1 |
| licentiae Etruscis non metu magis quam consilio conces- | |
| sum. namque Ualerius consul intentus in occasionem | |
| multos simul et effusos improuiso adoriundi, in paruis rebus | |
| neglegens ultor, grauem se ad maiora uindicem seruabat. | 5 |
| itaque ut eliceret praedatores, edicit suis postero die fre- | 5.1 |
| quentes porta Esquilina, quae auersissima ab hoste erat, | |
| expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsi- | |
| dione et fame seruitia infida transfugerent. et sciere | 6.1 |
| perfugae indicio; multoque plures, ut in spem uniuersae | |
| praedae, flumen traiciunt. P. Ualerius inde T. Herminium | 7.1 |
| cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina uia occul- | |
| tum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuuentute | |
| ad portam Collinam stare donec hostis praetereat; inde se | |
| obicere ne sit ad flumen reditus. consulum alter T. Lucre- | 8.1 |
| tius porta Naeuia cum aliquot manipulis militum egressus; | |
| ipse Ualerius Caelio monte cohortes delectas educit, hique | |
| primi apparuere hosti. Herminius ubi tumultum sensit, | 9.1 |
| concurrit ex insidiis, uersisque in Lucretium Etruscis terga | |
| caedit; dextra laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab | |
| Naeuia, redditus clamor; ita caesi in medio praedatores, | 10.1 |
| neque ad pugnam uiribus pares et ad fugam saeptis omni- | |
| bus uiis. finisque ille tam effuse euagandi Etruscis fuit. |