| perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica | 24.11.1.1 |
| belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent | |
| consules ad senatum rettulerunt. duodeuiginti legionibus | 2.1 |
| bellum geri placuit; binas consules sibi sumere, binis Galliam | |
| Siciliamque ac Sardiniam obtineri; duabus Q. Fabium prae- | |
| torem Apuliae, duabus uolonum Ti. Gracchum circa Luceriam | |
| praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad Picenum et | 3.1 |
| M. Ualerio ad classem circa Brundisium relinqui, duas urbi | |
| praesidio esse. hic ut numerus legionum expleretur, sex | 4.1 |
| nouae legiones erant scribendae. eas primo quoque tem- | |
| pore consules scribere iussi et classem parare, ut cum eis | 5.1 |
| nauibus quae pro Calabriae litoribus in statione essent, cen- | |
| tum quinquaginta longarum classis nauium eo anno explere- | |
| tur. dilectu habito et centum nauibus nouis deductis Q. | 6.1 |
| Fabius comitia censoribus creandis habuit; creati M. Atilius | |
| Regulus et P. Furius Philus. | |
| cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. | |
| Otacilius eo cum classe proficisci iussus est. cum deessent | 7.1 |
| nautae, consules ex senatus consulto edixerunt ut, qui L. | |
| Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta | |
| ipse aut pater eius census fuisset usque ad centum milia aut | |
| cui postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex | 5 |
| mensum stipendio daret; qui supra centum milia usque ad | |
| trecenta milia, tres nautas cum stipendio annuo; qui supra | 8.1 |
| trecenta milia usque ad deciens aeris, quinque nautas; qui | |
| supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo | |
| stipendio darent. ex hoc edicto dati nautae, armati instructi- | 9.1 |
| que ab dominis, cum triginta dierum coctis cibariis naues | |
| conscenderunt. tum primum est factum ut classis Romana | |
| sociis naualibus priuata impensa paratis compleretur. |