| hic maior solito apparatus praecipue conterruit Campanos | 24.12.1.1 |
| ne ab obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent. | |
| itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt ut Capuam | 2.1 |
| exercitum admoueret: ad eam oppugnandam nouos exercitus | |
| scribi Romae nec ullius urbis defectioni magis infensos eorum | |
| animos esse. id quia tam trepide nuntiabant, maturandum | 3.1 |
| Hannibal ratus ne praeuenirent Romani, profectus Arpis ad | |
| Tifata in ueteribus castris super Capuam consedit. inde | 4.1 |
| Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul | |
| Capuae relictis cum cetero exercitu ad lacum Auerni per | |
| speciem sacrificandi, re ipsa ut temptaret Puteolos quodque | |
| ibi praesidii erat, descendit. Maximus, postquam Hanni- | 5.1 |
| balem Arpis profectum et regredi in Campaniam allatum | |
| est, nec die nec nocte intermisso itinere ad exercitum redit, | |
| et Ti. Gracchum ab Luceria Beneuentum copias admouere, | 6.1 |
| Q. Fabium praetorem—is filius consulis erat—<ad> Luceriam | |
| Graccho succedere iubet. | |
| in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. | 7.1 |
| Cornelius ad exercitum, T. Otacilius qui maritimae orae | |
| reique nauali praeesset; et ceteri in suas quisque prouincias | 8.1 |
| profecti, et quibus prorogatum imperium erat easdem quas | |
| priori anno regiones obtinuerunt. |