ad Hannibalem, cum ad lacum Auerni esset, quinque
|
24.13.1.1
|
nobiles iuuenes ab Tarento uenerunt, partim ad Trasumen-
|
|
num lacum, partim ad Cannas capti dimissique domos cum
|
|
eadem comitate qua usus aduersus omnes Romanorum socios
|
|
Poenus fuerat. ei memores beneficiorum eius perpulisse
|
2.1
|
magnam partem se iuuentutis Tarentinae referunt ut Hanni-
|
|
balis amicitiam ac societatem quam populi Romani mallent,
|
|
legatosque ab suis missos rogare Hannibalem ut exercitum
|
|
propius Tarentum admoueat: si signa eius, si castra con-
|
3.1
|
specta a Tarento sint, haud ullam intercessuram moram quin
|
|
<in deditionem ueniat> urbs; in potestate iuniorum plebem,
|
|
in manu plebis rem Tarentinam esse. Hannibal conlaudatos
|
4.1
|
eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta
|
|
maturanda redire iubet; se in tempore adfuturum esse.
|
|
hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido
|
5.1
|
incesserat Tarenti potiundi. urbem esse uidebat cum opu-
|
|
lentam nobilemque, tum maritimam et in Macedoniam
|
|
opportune uersam regemque Philippum hunc portum, si
|
|
transiret in Italiam, Brundisium cum Romani haberent,
|
5
|
petiturum. sacro inde perpetrato ad quod uenerat et, dum
|
6.1
|
ibi moratur, peruastato agro Cumano usque ad Miseni pro-
|
|
munturium Puteolos repente agmen conuertit ad oppri-
|
|
mendum praesidium Romanum. sex milia hominum erant
|
7.1
|
et locus munimento quoque, non natura modo tutus. tri-
|
|
duum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato praesidio,
|
|
deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum Nea-
|
|
politanum magis ira quam potiundae urbis spe processit.
|
5
|
aduentu eius in propinquum agrum mota Nolana est
|
8.1
|
plebs, iam diu auersa ab Romanis et infesta senatui suo.
|
|
itaque legati ad arcessendum Hannibalem cum haud dubio
|
|
promisso tradendae urbis uenerunt. praeuenit inceptum
|
9.1
|
eorum Marcellus consul a primoribus accitus. die uno
|
|
Suessulam a Calibus, cum Uolturnus amnis traicientem
|
|
moratus esset, contenderat; inde proxima nocte sex milia
|
10.1
|
peditum, equites trecentos, qui praesidio senatui essent,
|
|
Nolam intromisit. et uti a consule omnia impigre facta
|
11.1
|
sunt ad praeoccupandam Nolam, ita Hannibal tempus terebat,
|
|
bis iam ante nequiquam temptata re segnior ad credendum
|
|
Nolanis factus.
|
|