| iisdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptan- | 24.14.1.1 |
| dum, quod praesidio Punico tenebatur, uenit et ad Bene- | |
| uentum uelut ex composito parte altera Hanno ex Bruttiis | |
| cum magna peditum equitumque manu, altera Ti. Gracchus | |
| ab Luceria accessit. qui primo oppidum intrauit, deinde, | 2.1 |
| ut Hannonem tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluuium | |
| castra posuisse et inde agrum populari audiuit, et ipse egressus | |
| moenibus mille ferme passus ab hoste castra locat. ibi | |
| contionem militum habuit. legiones magna ex parte uolonum | 3.1 |
| habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri | |
| quam postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis | |
| egrediens murmur in agmine esse quaerentium, en unquam | |
| liberi militaturi essent, scripseratque senatui non tam quid | 4.1 |
| desiderarent quam quid meruissent: bona fortique opera | |
| eorum se ad eam diem usum neque ad exemplum iusti militis | |
| quicquam eis praeter libertatem deesse. de eo permissum | 5.1 |
| ipsi erat faceret quod e re publica duceret esse. itaque | |
| priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat tempus | |
| uenisse eis libertatis quam diu sperassent potiundae; postero | 6.1 |
| die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo, ubi | |
| sine ullo insidiarum metu uera uirtute geri res posset. qui | 7.1 |
| caput hostis rettulisset, eum se extemplo liberum iussurum | |
| esse; qui loco cessisset, in eum seruili supplicio animaduer- | |
| surum; suam cuique fortunam in manu esse. libertatis | 8.1 |
| auctorem eis non se fore solum sed consulem M. Marcellum, | |
| sed uniuersos patres, quos consultos ab se de libertate eorum | |
| sibi permisisse. litteras inde consulis ac senatus consultum | 9.1 |
| recitauit, ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. | |
| pugnam poscebant signumque ut daret extemplo ferociter | |
| instabant. Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato | 10.1 |
| contionem dimisit: milites laeti, praecipue quibus merces | |
| nauatae in unum diem operae libertas futura erat, armis | |
| expediendis diei reliquum consumunt. |