postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium 24.15.1.1
parati instructique ad praetorium conueniunt. sole orto
Gracchus in aciem copias educit nec hostes moram dimicandi
fecerunt. septendecim milia peditum erant, maxima ex 2.1
parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos
pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
pugnatum est et acriter et diu; quattuor horis neutro incli- 3.1
nata est pugna nec alia magis Romanum impediebat res
quam capita hostium pretia libertatis facta. nam ut quisque 4.1
hostem impigre occiderat, primum capite aegre inter turbam
tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde occupata
dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse de-
sierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat. quod ubi tri- 5.1
buni militum Graccho nuntiauerunt, neminem stantem iam
uolnerari hostem, carnificari iacentes et in dextris militum
pro gladiis humana capita esse, signum dari propere iussit
proicerent capita inuaderentque hostem: claram satis et in- 6.1
signem uirtutem esse nec dubiam libertatem futuram strenuis
uiris. tum redintegrata pugna est et eques etiam in hostes
emissus; quibus cum impigre Numidae concurrissent nec 7.1
segnior equitum quam peditum pugna esset, iterum in dubium
adducta res. cum utrimque duces, Romanus Bruttium Luca-
numque totiens a maioribus suis uictos subactosque, Poenus
mancipia Romana et ex ergastulo militem uerbis obtereret, 5
postremo pronuntiat Gracchus esse nihil quod de libertate 8.1
sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.