| ea demum | 24.16.1.1 |
| uox ita animos accendit ut renouato clamore uelut alii repente | |
| facti tanta ui se in hostem intulerint, ut sustineri ultra non | |
| possent. primo antesignani Poenorum, dein signa pertur- | 2.1 |
| bata, postremo tota impulsa acies; inde haud dubie terga | |
| data ruuntque fugientes in castra adeo pauidi trepidique ut | |
| ne in portis quidem aut uallo quisquam restiterit ac prope | |
| continenti agmine Romani insecuti nouum de integro proe- | 5 |
| lium inclusi hostium uallo ediderint. ibi sicut pugna | 3.1 |
| impeditior in angustiis, ita caedes atrocior fuit; et adiuuere | |
| captiui, qui rapto inter tumultum ferro conglobati et ab tergo | |
| ceciderunt Poenos et fugam impedierunt. itaque minus duo | 4.1 |
| milia hominum ex tanto exercitu, et ea maior pars equitum, | |
| cum ipso duce effugerunt; alii omnes caesi aut capti; capta | |
| et signa duodequadraginta. ex uictoribus duo milia ferme | 5.1 |
| cecidere. praeda omnis, praeterquam hominum captorum, | |
| militi concessa est; et pecus exceptum est quod intra dies | |
| triginta domini cognouissent. | |
| cum praeda onusti in castra redissent, quattuor milia | 6.1 |
| ferme uolonum militum, quae pugnauerant segnius nec in | |
| castra inruperant simul, metu poenae collem haud procul | |
| castris ceperunt. postero die per tribunos militum inde | 7.1 |
| deducti, contione militum aduocata a Graccho superueniunt. | |
| ubi cum proconsul ueteres milites primum, prout cuiusque | 8.1 |
| uirtus atque opera in ea pugna fuerat, militaribus donis | |
| donasset, tunc quod ad uolones attineret omnes ait malle | 9.1 |
| laudatos a se, dignos indignosque, quam quemquam eo die | |
| castigatum esse; quod bonum faustum felixque rei publicae | |
| ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere. ad quam | 10.1 |
| uocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset ac nunc | |
| complexi inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum | |
| tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi pre- | |
| carentur, tum Gracchus 'priusquam omnes iure libertatis | 11.1 |
| aequassem' inquit, 'neminem nota strenui aut ignaui militis | |
| notasse uolui; nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen | 12.1 |
| omne uirtutis ignauiaeque pereat, nomina eorum qui detracta- | |
| tae pugnae memores secessionem paulo ante fecerunt referri | |
| ad me iubebo citatosque singulos iure iurando adigam, nisi | 13.1 |
| quis morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum | |
| potionemque quoad stipendia facient capturos esse. hanc | |
| multam ita aequo animo feretis, si reputabitis nulla ignauiae | |
| nota leuiore uos designari potuisse.' signum deinde colli- | 14.1 |
| gendi uasa dedit; militesque praedam portantes agentesque | |
| per lasciuiam ac iocum ita ludibundi Beneuentum rediere | |
| ut ab epulis per celebrem festumque diem actis non ex acie | 15.1 |
| reuerti uiderentur. Beneuentani omnes turba effusa cum | 16.1 |
| obuiam ad portas exissent, complecti milites, gratulari, | |
| uocare in hospitium. apparata conuiuia omnibus in pro- | 17.1 |
| patulo aedium fuerant; ad ea inuitabant Gracchumque | |
| orabant ut epulari permitteret militibus; et Gracchus ita | |
| permisit in publico epularentur omnes ante suas quisque | |
| fores. prolata omnia. pilleati aut lana alba uelatis capitibus | 18.1 |
| uolones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes qui simul | |
| ministrabant uescebanturque. digna res uisa ut simulacrum | 19.1 |
| celebrati eius diei Gracchus, postquam Romam rediit, pingi | |
| iuberet in aede Libertatis quam pater eius in Auentino ex | |
| multaticia pecunia faciendam curauit dedicauitque. |