| ad Mundam exinde castra Punica mota et Romani eo | 24.42.1.1 |
| confestim secuti sunt. ibi signis conlatis pugnatum per | 2.1 |
| quattuor ferme horas egregieque uincentibus Romanis | |
| signum receptui est datum, quod Cn. Scipionis femur tra- | |
| gula confixum erat pauorque circa eum ceperat milites ne | |
| mortiferum esset uolnus. ceterum haud dubium fuit quin, nisi | 3.1 |
| ea mora interuenisset, castra eo die Punica capi potuerint; | |
| nam non milites solum sed elephanti etiam usque ad uallum | |
| acti erant, superque ipsas <fossas> nouem et triginta elephanti | |
| pilis confixi. hoc quoque proelio ad duodecim milia homi- | 4.1 |
| num dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus | |
| septem et quinquaginta. ad Auringem inde urbem Poeni | 5.1 |
| recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus. ibi | |
| iterum Scipio lecticula in aciem inlatus conflixit nec dubia | |
| uictoria fuit; minus tamen dimidio hostium quam antea, quia | |
| pauciores superfuerant qui pugnarent, occisum. sed gens | 6.1 |
| nata instaurandis reparandisque bellis Magone ad conqui- | |
| sitionem militum a fratre misso breui repleuit exercitum | |
| animosque ad temptandum de integro certamen fecit. Galli | 7.1 |
| plerique milites, iique pro parte totiens intra paucos dies | |
| uicta, iisdem animis quibus priores eodemque euentu pugna- | |
| uere. plus octo milia hominum caesa, haud multo minus | 8.1 |
| quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo. | |
| et spolia plurima Gallica fuere, aurei torques armillaeque, | |
| magnus numerus; duo etiam insignes reguli Gallorum— | |
| Moeniacapto et Uismaro nomina erant—eo proelio ceci- | 5 |
| derunt. octo elephanti capti, tres occisi. | |
| cum tam prosperae res in Hispania essent, uerecundia | 9.1 |
| Romanos tandem cepit Saguntum oppidum, quae causa | |
| belli esset, octauum iam annum sub hostium potestate esse. | |
| itaque id oppidum ui pulso praesidio Punico receperunt | 10.1 |
| cultoribusque antiquis quos ex iis uis reliquerat belli resti- | |
| tuerunt; et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Car- | 11.1 |
| thaginiensibus bellum, in potestatem redactos sub corona | |
| uendiderunt urbemque eorum deleuerunt. |