| eodem anno in Hispania uarie res gestae. nam prius- | 24.41.1.1 |
| quam Romani amnem Hiberum transirent, ingentes copias | |
| Hispanorum Mago et Hasdrubal fuderunt; defecissetque ab | 2.1 |
| Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius raptim traducto | |
| exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in tempore adue- | |
| nisset. primo ad Castrum Album—locus est insignis caede | 3.1 |
| magni Hamilcaris—castra Romani habuere. arx erat munita | 4.1 |
| et conuexerant ante frumentum; tamen, quia omnia circa | |
| hostium plena erant agmenque Romanum impune incur- | |
| satum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia aut | |
| moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde | 5 |
| Romani propius pacata loca et ad montem Uictoriae castra | |
| communiuere. eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Has- | 5.1 |
| drubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum | |
| exercitu iusto aduenit contraque castra Romana trans fluuium | |
| omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam profectus | 6.1 |
| ad loca circa uisenda haud fefellit hostes oppressissentque | |
| eum in patentibus campis, ni tumulum in propinquo cepis- | |
| set. ibi quoque circumsessus aduentu fratris obsidione | |
| eximitur. Castulo, urbs Hispaniae ualida ac nobilis et adeo | 7.1 |
| coniuncta societate Poenis ut uxor inde Hannibali esset, | |
| ad Romanos defecit. Carthaginienses Iliturgim oppugnare | 8.1 |
| adorti, quia praesidium ibi Romanum erat; uidebanturque | |
| inopia maxime eum locum expugnaturi. Cn. Scipio, ut | 9.1 |
| sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita pro- | |
| fectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem | |
| est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnauit. | |
| supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis; plus | 10.1 |
| mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. | |
| ita ab Iliturgi recessum est. Bigerra inde urbs—socia et | 11.1 |
| haec Romanorum erat—a Carthaginiensibus oppugnari | |
| coepta est. eam obsidionem sine certamine adueniens Cn. | |
| Scipio soluit. |