| eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante | 24.40.1.1 |
| suspectum fuerat, motum bellum est. legati ab Orico ad | 2.1 |
| M. Ualerium praetorem uenerunt, praesidentem classi | |
| Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes Philippum | |
| primum Apolloniam temptasse, lembis biremibus centum | |
| uiginti flumine aduerso subuectum; deinde, ut ea res tardior | 3.1 |
| spe fuerit, ad Oricum clam nocte exercitum admouisse | |
| eamque urbem, sitam in plano, neque moenibus neque uiris | |
| atque armis ualidam, primo impetu oppressam esse. haec | 4.1 |
| nuntiantes orabant ut opem ferret hostemque haud dubium | |
| Romanis mari ac terra maritimis urbibus arceret, quae ob | |
| nullam aliam causam nisi quod imminerent Italiae, pe- | |
| terentur. M. Ualerius duorum milium praesidio relicto | 5.1 |
| <praeposito>que eis P. Ualerio legato cum classe instructa | |
| parataque et, quod longae naues militum capere non pote- | |
| rant, in onerarias impositis altero die Oricum peruenit; | |
| urbemque eam leui tenente praesidio quod <rex> recedens | 6.1 |
| inde reliquerat haud magno certamine recepit. legati eo | 7.1 |
| ab Apollonia uenerunt, nuntiantes in obsidione sese, quod | |
| deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra uim | |
| Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum. | |
| facturum se quae uellent pollicitus, duo milia delectorum | 8.1 |
| militum nauibus longis mittit ad ostium fluminis cum prae- | |
| fecto socium Q. Naeuio Crista, uiro impigro et perito | |
| militiae. is expositis in terram militibus nauibusque Oricum | 9.1 |
| retro unde uenerat ad ceteram classem remissis milites | |
| procul a flumine per uiam minime ab regiis obsessam duxit | |
| et nocte, ita ut nemo hostium sentiret, urbem est ingressus. | |
| diem insequentem quieuere dum praefectus iuuentutem | 10.1 |
| Apolloniatium armaque et urbis uires inspiceret. ubi ea uisa | |
| inspectaque satis animorum fecere simulque ab exploratori- | |
| bus comperit quanta socordia ac neglegentia apud hostes | |
| esset, silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus | 11.1 |
| castra hostium adeo neglecta atque aperta intrauit, ut satis | |
| constaret prius mille hominum uallum intrasse quam quis- | |
| quam sentiret ac, si caede abstinuissent, peruenire ad taber- | |
| naculum regium potuisse. caedes proximorum portae | 12.1 |
| excitauit hostes. inde tantus terror pauorque omnes occu- | |
| pauit ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris | |
| pellere hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno | 13.1 |
| excitus erat, prope seminudus fugiens, militi quoque nedum | |
| regi uix decoro habitu ad flumen nauesque perfugerit. | |
| eodem et alia turba effusa est. paulo minus tria milia | 14.1 |
| militum in castris aut capta aut occisa; plus tamen homi- | |
| num aliquanto captum quam caesum est. castris direptis | 15.1 |
| Apolloniatae catapultas ballistas tormentaque alia quae | |
| oppugnandae urbi comparata erant ad tuenda moenia, si | |
| quando similis fortuna uenisset, Apolloniam deuexere: | |
| cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. | 5 |
| haec cum Oricum essent nuntiata, M. Ualerius classem | 16.1 |
| extemplo ad ostium fluminis duxit, ne nauibus capessere | |
| fugam rex posset. itaque Philippus, neque terrestri neque | 17.1 |
| nauali certamini satis fore parem se fidens, subductis | |
| nauibus atque incensis terra Macedoniam petit, magna ex | |
| parte inermi exercitu spoliatoque. Romana classis cum | |
| M. Ualerio Orici hibernauit. | 5 |