| ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die | 24.39.1.1 |
| alii aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque oppositi | |
| exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et ante | |
| spectaculo contionum, consistunt. productus ad populum a | 2.1 |
| magistratibus praefectus Romanus cum consulis de ea re ius | |
| ac potestatem esse, non suam et pleraque eadem quae pridie | |
| dixisset, et primo sensim †ac plus† reddere claues, dein iam | 3.1 |
| una uoce id omnes iuberent cunctantique et differenti fero- | |
| citer minitarentur nec uiderentur ultra uim ultimam dilaturi, | |
| tum praefectus toga signum, ut conuenerat, dedit militesque | 4.1 |
| intenti dudum ac parati alii superne in auersam contionem | |
| clamore sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti ob- | |
| sistunt. caeduntur Hennenses cauea inclusi coaceruanturque | 5.1 |
| non caede solum sed etiam fuga, cum super aliorum <alii> | |
| capita ruerent <et> integris saucii, uiui mortuis incidentes | |
| cumularentur. inde passim discurritur, et urbis captae modo | 6.1 |
| fugaque et caedes omnia tenet nihilo remissiore militum ira | |
| quod turbam inermem caedebant quam si periculum par et | |
| ardor certaminis eos inritaret. ita Henna aut malo aut | 7.1 |
| necessario facinore retenta. | |
| Marcellus nec factum improbauit et praedam Hennensium | |
| militibus concessit, ratus timore fore deterritos proditioni- | |
| bus praesidiorum Siculos. atque ea clades, ut urbis in | 8.1 |
| media Sicilia sitae claraeque uel ob insignem munimento | |
| naturali locum uel ob sacrata omnia uestigiis raptae quondam | |
| Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam peruasit et, | 9.1 |
| quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam | |
| deorum sedem uiolatam esse, tum uero qui etiam ante dubii | |
| fuerant defecere ad Poenos. Hippocrates inde Murgantiam, | 10.1 |
| Himilco Agrigentum sese recepit, cum acciti a proditoribus | |
| nequiquam ad Hennam exercitum admouissent. Marcellus | 11.1 |
| retro in Leontinos redit frumentoque et commeatibus aliis | |
| in castra conuectis, praesidio modico ibi relicto, ad Syra- | |
| cusas obsidendas uenit. inde Ap. Claudio Romam ad | 12.1 |
| consulatum petendum misso T. Quinctium Crispinum in | |
| eius locum classi castrisque praeficit ueteribus; ipse hiber- | 13.1 |
| nacula quinque milia passuum <ab> Hexapylo—Leonta | |
| uocant locum—communiit aedificauitque. haec in Sicilia | |
| usque ad principium hiemis gesta. |