| postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, con- | 24.38.1.1 |
| uocatis militibus 'credo ego uos audisse, milites' inquit, | |
| 'quemadmodum praesidia Romana ab Siculis circumuenta | |
| et oppressa sint per hos dies. eam uos fraudem deum | 2.1 |
| primo benignitate, dein uestra ipsi uirtute dies noctesque | |
| perstando ac peruigilando in armis uitastis. utinam reli- | |
| quum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci | |
| possit. haec occulta in fraude cautio est qua usi adhuc | 3.1 |
| sumus; cui quoniam parum succedit, aperte ac propalam | |
| claues portarum reposcunt; quas simul tradiderimus, Car- | |
| thaginiensium extemplo Henna erit foediusque hic truci- | |
| dabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est. | 5 |
| noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua uos | 4.1 |
| certiores periculi instantis facerem. orta luce contionem | |
| habituri sunt ad criminandum me concitandumque in uos | |
| populum. itaque crastino die aut uestro aut Hennensium | 5.1 |
| sanguine Henna inundabitur. nec praeoccupati spem ullam | |
| nec occupantes periculi quicquam habebitis; qui prior strin- | |
| xerit ferrum, eius uictoria erit. intenti ergo omnes armatique | 6.1 |
| signum exspectabitis. ego in contione ero et tempus, quoad | |
| omnia instructa sint, loquendo altercandoque traham. cum | 7.1 |
| toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato tur- | |
| bam inuadite ac sternite omnia ferro; et cauete quisquam | |
| supersit cuius aut uis aut fraus timeri possit. uos, Ceres | 8.1 |
| mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique di, qui | |
| hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita nobis | |
| uolentes propitii adsitis, si uitandae, non inferendae fraudis | |
| causa hoc consilii capimus. pluribus uos, milites, hortarer, | 9.1 |
| si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos | |
| ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo | |
| sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri | |
| possit.' | 5 |