| ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum ciuitatium | 24.37.1.1 |
| animi praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut pro- | |
| dita per fraudem opprimebantur. Henna, excelso loco ac | 2.1 |
| praerupto undique sita, cum loco inexpugnabilis erat, tum | |
| praesidium in arce ualidum praefectumque praesidii haud | |
| sane opportunum insidiantibus habebat. L. Pinarius erat, | 3.1 |
| uir acer et qui plus in eo ne posset decipi quam in fide | |
| Siculorum reponeret; et tum intenderant eum ad cauendi | |
| omnia curam tot auditae proditiones defectionesque urbium | |
| et clades praesidiorum. itaque nocte dieque iuxta parata | 4.1 |
| instructaque omnia custodiis ac uigiliis erant nec ab armis | |
| aut loco suo miles abscedebat. quod ubi Hennensium | 5.1 |
| principes, iam pacti cum Himilcone de proditione praesidii, | |
| animaduerterunt, nulli occasioni fraudis Romanum patere, | |
| palam erat agendum: urbem arcemque suae potestatis aiunt | 6.1 |
| debere esse, si liberi in societatem, non serui in custodiam | |
| traditi essent Romanis. itaque claues portarum reddi sibi | 7.1 |
| aequum censent: bonis sociis fidem suam maximum uincu- | |
| lum esse et ita sibi populum Romanum senatumque gratias | |
| habiturum, si uolentes ac non coacti mansissent in amicitia. | |
| ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab | 8.1 |
| imperatore suo clauesque portarum et custodiam arcis ab eo | |
| accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet | |
| sed eius qui commisisset. praesidio decedere apud Romanos | 9.1 |
| capital esse et nece liberorum etiam suorum eam <noxiam> | |
| parentes sanxisse. consulem Marcellum haud procul esse; | |
| ad eum mitterent legatos cuius iuris atque arbitrii esset. | |
| se uero negare illi missuros testarique, si uerbis nihil | 10.1 |
| agerent, uindictam aliquam libertatis suae quaesituros. tum | 11.1 |
| Pinarius: at illi si ad consulem grauarentur mittere, sibi | |
| saltem darent populi concilium, ut sciretur utrum paucorum | |
| ea denuntiatio an uniuersae ciuitatis esset. consensa in | |
| posterum diem contio. | 5 |