| forte ea cura [q.] aduersus Poenos | 24.36.1.1 |
| praeparata aduersus Siculos usui fuit. castris ponendis in- | |
| compositos ac dispersos nanctus eos et plerosque inermes | |
| quod peditum fuit circumuenit; eques leui certamine inito | |
| cum Hippocrate Acras perfugit. | 5 |
| ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos, | 2.1 |
| Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco | |
| adiuncto Hippocrate ad flumen Anapum octo ferme inde | |
| milia castra posuit. sub idem fere tempus et naues longae | 3.1 |
| quinque et quinquaginta Carthaginiensium cum Bomilcare | |
| in magnum portum Syracusas ex alto decurrere, et | 4.1 |
| Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem | |
| primam Panormi exposuere; uersumque ab Italia bellum— | |
| adeo uterque populus in Siciliam intentus—fuisse uideri | |
| poterat. legionem Romanam quae exposita Panormi erat | 5.1 |
| uenientem Syracusas praedae haud dubie sibi futuram | |
| Himilco ratus uia decipitur. mediterraneo namque Poenus | 6.1 |
| itinere duxit; legio maritimis locis classe prosequente ad | |
| Ap. Claudium Pachynum cum parte copiarum obuiam pro- | |
| gressum peruenit. nec diutius Poeni ad Syracusas morati | 7.1 |
| sunt: et Bomilcar, simul parum fidens nauibus suis duplici | |
| facile numero classem habentibus Romanis simul inutili | |
| mora cernens nihil aliud ab suis quam inopiam adgrauari | |
| sociorum, uelis in altum datis in Africam transmisit, et | 8.1 |
| Himilco, secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua | |
| priusquam maioribus copiis iungeretur occasio pugnandi | |
| esset, postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas | |
| et munimento et uiribus hostem cernebat, ne frustra adsi- | 9.1 |
| dendo spectandoque obsidionem sociorum tempus tereret, | |
| castra inde mouit, ut quocumque uocasset defectionis ab | |
| Romano spes admoueret exercitum ac praesens suas res | |
| fouentibus adderet animos. Murgantiam primum prodito | 10.1 |
| ab ipsis praesidio Romano recipit, ubi frumenti magna uis | |
| commeatusque omnis generis conuecti erant Romanis. |