| interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad | 24.35.1.1 |
| recipiendas urbes profectus quae in motu rerum ad Cartha- | |
| ginienses defecerant, Helorum atque Herbesum dedentibus | |
| ipsis recipit, Megara ui capta diruit ac diripuit ad reliquo- | 2.1 |
| rum ac maxime Syracusanorum terrorem. per idem fere | 3.1 |
| tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium classem | |
| diu tenuerat, ad Heracleam, quam uocant Minoam, quinque | |
| et uiginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos | |
| exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad | 4.1 |
| Pachynum classem; sed, postquam ab Hippocrate occupatae | |
| Syracusae erant, profectus Carthaginem adiutusque ibi et ab | |
| legatis Hippocratis et litteris Hannibalis, qui uenisse tempus | |
| aiebat Siciliae per summum decus repetendae, et ipse haud | 5.1 |
| uanus praesens monitor facile perpulerat ut quantae maxime | |
| possent peditum equitumque copiae in Siciliam traicerentur. | |
| adueniens Heracleam, intra paucos inde dies Agrigentum | 6.1 |
| recepit; aliarumque ciuitatium quae partis Carthaginiensium | |
| erant adeo accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos | |
| ut postremo etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustu- | |
| lerint; et, parte copiarum satis defendi urbem posse rati, ita | 7.1 |
| inter se munera belli partiti sunt ut Epicydes praeesset custo- | |
| diae urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum aduersus | |
| consulem Romanum gereret. cum decem milibus peditum, | 8.1 |
| quingentis equitibus nocte per intermissa custodiis loca pro- | |
| fectus castra circa Acrillas urbem ponebat. munientibus | 9.1 |
| superuenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum frustra | |
| eo praeuenire hostem festinans tetendisset, rediens, nihil | |
| minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi | |
| exercitum obuium fore; sed tamen metu Himilconis Poeno- | 10.1 |
| rumque, ut quibus nequaquam eis copiis quas habebat par | |
| esset, quam poterat maxime intentus atque agmine ad omnes | |
| casus composito ibat. |