| et habuisset tanto impetu coepta | 24.34.1.1 |
| res fortunam, nisi unus homo Syracusis ea tempestate fuisset. | |
| Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabi- | 2.1 |
| lior tamen inuentor ac machinator bellicorum tormentorum | |
| operumque quibus <si quid> hostes ingenti mole agerent ipse | |
| perleui momento ludificaretur. murum per inaequales du- | 3.1 |
| ctum colles, pleraque alta et difficilia aditu, summissa quaedam | |
| et quae planis uallibus adiri possent, ut cuique aptum uisum | |
| est loco, ita genere omni tormentorum instruxit. Achradinae | 4.1 |
| murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitur, sexaginta | |
| quinqueremibus Marcellus oppugnabat. ex ceteris nauibus | 5.1 |
| sagittarii funditoresque et uelites etiam, quorum telum ad | |
| remittendum inhabile imperitis est, uix quemquam sine | |
| uolnere consistere in muro patiebantur; hi, quia spatio | 6.1 |
| missilibus opus est, procul muro tenebant naues: iunctae | |
| aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis ut latus | |
| lateri applicaretur, cum exteriore ordine remorum uelut una | 7.1 |
| nauis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia | |
| quatiendis muris portabant. aduersus hunc naualem ap- | 8.1 |
| paratum Archimedes uariae magnitudinis tormenta in muris | |
| disposuit. in eas quae procul erant naues saxa ingenti | |
| pondere emittebat; propiores leuioribus eoque magis crebris | |
| petebat telis; postremo, ut sui uolnere intacti tela in hostem | 9.1 |
| ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus | |
| fere cauis aperuit, per quae caua pars sagittis, pars scorpioni- | |
| bus modicis ex occulto petebant hostem. [quae] propius | 10.1 |
| quaedam subibant naues quo interiores ictibus tormentorum | |
| essent; in eas tollenone super murum eminente ferrea manus | |
| firmae catenae inligata cum iniecta prorae esset grauique | |
| libramento plumbum recelleret ad solum, suspensa prora | 5 |
| nauem in puppim statuebat; dein remissa subito uelut ex | 11.1 |
| muro cadentem nauem cum ingenti trepidatione nautarum | |
| ita undae adfligebant ut etiamsi recta recciderat, aliquantum | |
| aquae acciperet. ita maritima oppugnatio est elusa omnis- | 12.1 |
| que spes eo uersa ut totis uiribus terra adgrederentur. sed ea | 13.1 |
| quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa | |
| erat Hieronis impensis curaque per multos annos, Archi- | |
| medis unica arte. natura etiam adiuuabat loci, quod saxum, | 14.1 |
| cui imposita muri fundamenta sunt, magna parte ita procliue | |
| est ut non solum missa tormento sed etiam quae pondere | |
| suo prouoluta essent, grauiter in hostem inciderent. eadem | 15.1 |
| causa ad subeundum arduum aditum instabilemque ingressum | |
| praebebat. ita consilio habito, quando omnis conatus ludi- | 16.1 |
| brio esset, absistere oppugnatione atque obsidendo tantum | |
| arcere terra marique commeatibus hostem placuit. |