| haec nuntiata cum essent Romanis, ex Leontinis mota | 24.33.1.1 |
| sunt extemplo castra ad Syracusas. et ab Appio legati per | 2.1 |
| portum missi forte in quinqueremi erant. praemissa quadri- | |
| remis cum intrasset fauces portus, capitur; legati aegre effu- | |
| gerunt; et iam non modo pacis sed ne belli quidem iura | 3.1 |
| relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium—Iouis | |
| id templum est—mille et quingentos passus ab urbe castra | |
| posuit. inde quoque legatos praemitti placuit; quibus, ne | 4.1 |
| intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque Epicydes | |
| obuiam cum suis processerunt. Romanus orator non bellum | 5.1 |
| se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex | |
| media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi | |
| foediorem non exsilio solum sed etiam morte seruitutem pa- | |
| tiantur; nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos | 5 |
| passuros. itaque si eis qui ad se perfugerint tutus in patriam | 6.1 |
| reditus pateat et caedis auctores dedantur et libertas leges- | |
| que <suae> Syracusanis restituantur, nihil armis opus esse; | |
| si ea non fiant, quicumque in mora sit bello persecu- | |
| turos. ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, | 7.1 |
| responsum eis ait se daturos fuisse; cum in eorum ad quos | |
| uenerint manu res Syracusana esset, tum reuerterentur. si | 8.1 |
| bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse | |
| Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas | |
| clausit. | |
| inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, | 9.1 |
| terra ab Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu | |
| adluitur; et quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu | |
| ceperant, non diffidebant uastam disiectamque spatio urbem | |
| parte aliqua se inuasuros, omnem apparatum oppugnandarum | 5 |
| urbium muris admouerunt. |