| huic non apud uolgum modo fides fuit sed senatum quo- | 24.32.1.1 |
| que in curiam introductus mouit. haud uani quidam | |
| homines palam ferre perbene detectam in Leontinis esse | |
| auaritiam et crudelitatem Romanorum; eadem, si intrassent | |
| Syracusas, aut foediora etiam, quo maius ibi auaritiae prae- | 5 |
| mium esset, facturos fuisse. itaque claudendas cuncti portas | 2.1 |
| et custodiendam urbem censere; sed non ab iisdem omnes | |
| timere nec eosdem odisse. ad militare genus omne partem- | |
| que magnam plebis inuisum esse nomen Romanum; praetores | |
| optimatiumque pauci, quamquam inflati uano nuntio erant, | 3.1 |
| tamen ad propius praesentiusque malum cautiores esse. et | 4.1 |
| iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes sere- | |
| banturque conloquia per propinquos popularium qui in | |
| exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem | |
| patriam defendi ab impetu Romanorum. iam unis foribus | 5.1 |
| Hexapyli apertis coepti erant recipi cum praetores inter- | |
| uenerunt. et primo imperio minisque, deinde auctoritate | |
| deterrendo, postremo, ut omnia uana erant, obliti maiestatis | |
| precibus agebant ne proderent patriam tyranni ante satelli- | 5 |
| tibus et tum corruptoribus exercitus. sed surdae ad omnia | 6.1 |
| aures concitatae multitudinis erant nec minore intus ui quam | |
| foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo | |
| agmen receptum est. praetores in Achradinam cum iuuentute | 7.1 |
| popularium confugiunt. mercennarii milites perfugaeque et | |
| quidquid regiorum militum Syracusis erat agmen hostium | |
| augent. ita Achradina quoque primo impetu capitur, praeto- | 8.1 |
| rumque nisi qui inter tumultum effugerunt omnes interficiun- | |
| tur. nox caedibus finem fecit. postero die serui ad pilleum | 9.1 |
| uocati et carcere uincti emissi; confusaque haec omnis multi- | |
| tudo Hippocraten atque Epicyden creant praetores; Syra- | |
| cusaeque, cum breue tempus libertas adfulsisset, in antiquam | |
| seruitutem recciderant. | 5 |