| enimuero con- | 24.31.1.1 |
| clamant bonum ut animum haberent; omnem se cum illis | |
| fortunam subituros. inter hoc conloquium signa constiterant | 2.1 |
| tenebaturque agmen, necdum quae morae causa foret per- | |
| uenerat ad duces. postquam Hippocraten atque Epicyden | |
| †peruasit rumor fremitusque toto agmine erat haud dubie | |
| approbantium aduentum eorum, extemplo praetores citatis | 5 |
| equis ad prima signa perrexerunt. qui mos ille, quae | 3.1 |
| licentia Cretensium esset rogitantes, conloquia serendi cum | |
| hoste iniussuque praetorum miscendi eos agmini suo, com- | 4.1 |
| prehendi inicique catenas iusserunt Hippocrati. ad quam | |
| uocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est | |
| ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent, | |
| appareret eis timendum esse. solliciti incertique rerum | 5.1 |
| suarum Megara, unde profecti erant, referri signa iubent | |
| nuntiosque de statu praesenti Syracusas mittunt. | |
| fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem | 6.1 |
| suspicionem animis et Cretensium quibusdam ad itinera insi- | |
| denda missis uelut interceptas litteras quas ipse composuerat, | |
| recitat: 'praetores Syracusani consuli Marcello.' secundum | 7.1 |
| salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque ordine | |
| fecisse quod in Leontinis nulli pepercisset; sed omnium | 8.1 |
| mercennariorum militum eandem esse causam nec unquam | |
| Syracusas quieturas donec quicquam externorum auxiliorum | |
| aut in urbe aut in exercitu suo esset. itaque daret operam, | 9.1 |
| ut eos qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent | |
| in suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret | |
| tandem Syracusas. haec cum recitata essent, cum tanto | 10.1 |
| clamore ad arma discursum est ut praetores inter tumultum | |
| pauidi abequitauerint Syracusas. et ne fuga quidem eorum | 11.1 |
| seditio compressa est impetusque in Syracusanos milites | |
| fiebant nec ab ullo temperatum foret, ni Epicydes atque | |
| Hippocrates irae multitudinis obuiam issent, non a miseri- | 12.1 |
| cordia aut humano consilio sed ne spem reditus praeciderent | |
| sibi, et cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides, | |
| tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito | 13.1 |
| primum, dein pignore sibi conciliarent. expertique quam | 14.1 |
| uana aut leui aura mobile uolgus esset, militem nancti ex eo | |
| numero qui in Leontinis circumsessi erant, subornant, ut | |
| Syracusas perferret nuntium conuenientem eis quae ad Mylas | |
| falso nuntiata erant, auctoremque se exhibendo ac uelut uisa | 15.1 |
| quae dubia erant narrando concitaret iras hominum. |