| Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos | 24.30.1.1 |
| Appio quoque accito ut altera parte adgrederetur, tanto ar- | |
| dore militum est usus ab ira inter condiciones pacis interfectae | |
| stationis ut primo impetu urbem expugnarent. Hippocrates | 2.1 |
| atque Epicydes postquam capi muros refringique portas uidere, | |
| in arcem sese cum paucis recepere; inde clam nocte Herbe- | |
| sum perfugiunt. Syracusanis octo milium armatorum agmine | 3.1 |
| profectis domo ad Mylan flumen nuntius occurrit captam | |
| urbem esse, cetera falsa mixta ueris ferens: caedem promi- | 4.1 |
| scuam militum atque oppidanorum factam nec quicquam | |
| puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locuple- | |
| tium donata. ad nuntium tam atrocem constitit agmen | 5.1 |
| concitatisque omnibus duces—erant autem Sosis ac Dino- | |
| menes—quid agerent consultabant. terroris speciem haud | 6.1 |
| uanam mendacio praebuerant uerberati ac securi percussi | |
| transfugae ad duo milia hominum; ceterum Leontinorum | 7.1 |
| militumque aliorum nemo post captam urbem uiolatus fuerat | |
| suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus captae urbis | |
| absumpserat, restituebantur. nec ut Leontinos irent, pro- | 8.1 |
| ditos ad caedem commilitones querentes perpelli potuere, | |
| nec ut eodem loco certiorem nuntium exspectarent. cum | 9.1 |
| ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores sed | |
| eum motum haud diuturnum fore si duces amentiae sublati | |
| essent, exercitum ducunt Megara, ipsi cum paucis equitibus | 10.1 |
| Herbesum proficiscuntur spe territis omnibus per proditionem | |
| urbis potiundae. quod ubi frustra eis fuit inceptum, ui | 11.1 |
| agendum rati postero die Megaris castra mouent, ut Herbesum | |
| omnibus copiis oppugnarent. | |
| Hippocrates et Epicydes non tam tutum prima specie quam | 12.1 |
| unum spe undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus | |
| permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tum fama | |
| caedis commilitonum accensis, obuiam agmini procedunt. | |
| prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud | 13.1 |
| Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium | |
| habebant, capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia | |
| dimissique. quos ubi ex signis armorumque habitu cogno- | 14.1 |
| uere Hippocrates atque Epicydes, ramos oleae ac uelamenta | |
| alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos | |
| tutarentur neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox | |
| trucidandi populo Romano dederentur. | 5 |