| dies haud ita multi intercesserunt, cum ex Leontinis | 24.29.1.1 |
| legati praesidium finibus suis orantes uenerunt; quae legatio | |
| peropportuna uisa ad multitudinem inconditam ac tumultuo- | |
| sam exonerandam ducesque eius ablegandos. Hippocrates | 2.1 |
| praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex mercen- | |
| nariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt. et | 3.1 |
| mittentibus et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis, | |
| quod iam diu cupiebant, nouandi res occasio data est, et hi | |
| sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. cete- | |
| rum leuauerunt modo in praesentia uelut corpus aegrum quo | 5 |
| mox in grauiorem morbum recideret. Hippocrates enim | 4.1 |
| finitima prouinciae Romanae primo furtiuis excursionibus | |
| uastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum agros | |
| missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum | |
| in oppositam stationem cum caede multorum fecit. quae | 5.1 |
| cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas | |
| misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defutu- | |
| ram unquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non | |
| ab Syracusis modo sed tota procul Sicilia ablegarentur. | 5 |
| Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset | 6.1 |
| aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse | |
| in Leontinos, quia satis eos aduersus populum Romanum | |
| concitatos cernebat, auertere etiam ab Syracusanis coepit: | |
| nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis ut quicumque | 7.1 |
| populi sub regibus fuissent ei suae dicionis essent, nec iam | |
| libertate contentos esse nisi etiam regnent ac dominentur. | |
| renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequum | 8.1 |
| censere liberos se esse, uel quod in solo urbis suae tyrannus | |
| ceciderit uel quod ibi primum conclamatum ad libertatem | |
| relictisque regiis ducibus ad Syracusanos concursum <sit>. | |
| itaque aut eximendum id de foedere esse aut legem eam | 9.1 |
| foederis non accipiendam. facile multitudini persuasum; | 10.1 |
| legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae | |
| querentibus et Hippocratem atque Epicydem abire seu | |
| Locros seu quo alio mallent, dummodo Sicilia cederent, | |
| iubentibus ferociter responsum est: neque mandasse sese | 11.1 |
| Syracusanis ut pacem pro se cum Romanis facerent neque | |
| teneri alienis foederibus. haec ad Romanos Syracusani | 12.1 |
| detulerunt, abnuentes Leontinos in sua potestate esse: itaque | |
| integro secum foedere bellum Romanos cum iis gesturos | |
| neque sese defuturos ei bello, ita ut in potestatem redacti | |
| suae rursus dicionis essent, sicut pax conuenisset. | 5 |