| in hac turbatione rerum in contionem uocari placuit; ubi | 24.28.1.1 |
| cum alii alio tenderent nec procul seditione res esset, Apol- | |
| lonides, principum unus, orationem salutarem ut in tali tem- | |
| pore habuit: nec spem salutis nec perniciem propiorem un- | 2.1 |
| quam ciuitati ulli fuisse. si enim uno animo omnes uel ad | 3.1 |
| Romanos uel ad Carthaginienses inclinent, nullius ciuitatis | |
| statum fortunatiorem ac beatiorem fore; si alii alio trahant | 4.1 |
| res, non inter Poenos Romanosque bellum atrocius fore | |
| quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem muros pars | |
| utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit duces. | |
| itaque, ut idem omnes sentiant, summa ui agendum esse. | 5.1 |
| utra societas sit utilior, eam longe minorem ac leuioris mo- | |
| menti consultationem esse; sed tamen Hieronis potius quam | 6.1 |
| Hieronymi auctoritatem sequendam in sociis legendis, uel | |
| quinquaginta annis feliciter expertam amicitiam nunc in- | |
| cognitae, quondam infideli praeferendam. esse etiam mo- | 7.1 |
| menti aliquid ad consilium quod Carthaginiensibus ita pax | |
| negari possit, ut non utique in praesentia bellum cum eis | |
| geratur; cum Romanis extemplo aut pacem aut bellum | |
| habendum. quo minus cupiditatis ac studii uisa est | 8.1 |
| oratio habere, eo plus auctoritatis habuit. adiectum est | |
| praetoribus ac delectis senatorum militare etiam consilium; | |
| iussi et duces ordinum praefectique auxiliorum simul con- | |
| sulere. cum saepe acta res esset magnis certaminibus, | 9.1 |
| postremo, quia belli cum Romanis gerendi ratio nulla ap- | |
| parebat, pacem fieri placuit mittique legatos ad rem cum eis | |
| confirmandam. |