| statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus | 24.27.1.1 |
| unus ex ultima turba Epicyden nominauit, tum inde alius | |
| Hippocratem. crebriores deinde hae uoces et cum haud | |
| dubio adsensu multitudinis esse; et erat confusa contio non | 2.1 |
| populari modo sed militari quoque turba, magna ex parte | |
| etiam perfugis qui omnia nouare cupiebant permixtis. | |
| praetores dissimulare primo extrahenda re; sed postremo, | 3.1 |
| uicti consensu et seditionem metuentes, pronuntiant eos | |
| praetores. nec illi primo statim creati nudare quid uellent, | 4.1 |
| quamquam aegre ferebant et de indutiis dierum decem le- | |
| gatos isse ad Ap. Claudium et impetratis eis alios qui de | |
| foedere antiquo renouando agerent missos. ad Murgantiam | 5.1 |
| tum classem nauium centum Romanus habebat, quonam | |
| euaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis quoue | |
| eos ageret noua atque insolita libertas operiens. | |
| per eosdem dies cum ad Marcellum uenientem in Siciliam | 6.1 |
| legati Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicioni- | |
| bus pacis Marcellus, posse rem conuenire ratus, et ipse lega- | |
| tos Syracusas qui coram cum praetoribus de renouando foe- | |
| dere agerent misit. et iam ibi nequaquam eadem quies ac | 7.1 |
| tranquillitas erat. postquam Punicam classem accessisse | |
| Pachynum allatum est, dempto timore Hippocrates et Epi- | |
| cydes nunc apud mercennarios milites, nunc apud transfugas | |
| prodi Romano Syracusas criminabantur. ut uero Appius | 8.1 |
| naues ad ostium portus, quid† aliae partis hominibus animus | |
| accederet, in statione habere coepit, ingens in speciem | |
| criminibus uanis accesserat fides; ac primo etiam tumultuose | 9.1 |
| decurrerat multitudo ad prohibendos si in terram egrede- | |
| rentur. |