| Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab | 24.26.1.1 |
| Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus uoluntarium con- | |
| sciuerat exsilium. ea cum ad se quoque ueniri praescisset, | 2.1 |
| in sacrarium ad penates confugit cum duabus filiabus uir- | |
| ginibus, resolutis crinibus miserabilique alio habitu, et ad ea | |
| addidit preces, nunc <per deos, nunc> per memoriam Hieronis | 3.1 |
| patris Gelonisque fratris ne se innoxiam inuidia Hieronymi | |
| conflagrare sinerent: nihil se ex regno illius praeter exsilium | 4.1 |
| uiri habere; neque fortunam suam eandem uiuo Hieronymo | |
| fuisse quam sororis neque interfecto eo causam eandem esse. | |
| quid quod si Adranodoro consilia processissent, illa cum uiro | 5.1 |
| fuerit regnatura, sibi cum ceteris seruiendum? si quis Zoippo | 6.1 |
| nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas Syracusas, cui | |
| dubium esse quin extemplo conscensurus sit nauem atque in | |
| patriam rediturus? quantum spes hominum falli. in liberata | 7.1 |
| patria coniugem eius ac liberos de uita dimicare, quid ob- | |
| stantes libertati aut legibus? quod ab se cuiquam periculum, | 8.1 |
| a sola ac prope uidua et puellis in orbitate degentibus esse? | |
| at enim periculi quidem nihil ab se timeri, inuisam tamen | |
| stirpem regiam esse. ablegarent ergo procul ab Syracusis | 9.1 |
| Siciliaque et asportari Alexandriam iuberent, ad uirum uxo- | |
| rem, ad patrem filias. auersis auribus animisque †cassae, | 10.1 |
| ne tempus tererent, ferrum quosdam expedientes cernebat; | |
| tum omissis pro se precibus, puellis ut saltem parcerent orare | 11.1 |
| institit, a qua aetate etiam hostes iratos abstinere; ne tyran- | |
| nos ulciscendo quae odissent scelera ipsi imitarentur. inter | 12.1 |
| haec abstractam a penetralibus iugulant. in uirgines deinde | |
| respersas matris cruore impetum faciunt, quae alienata mente | |
| simul luctu metuque uelut captae furore eo cursu se ex | |
| sacrario proripuerunt ut, si effugium patuisset in publicum, | 5 |
| impleturae urbem tumultu fuerint. tum quoque haud | 13.1 |
| magno aedium spatio inter medios tot armatos aliquotiens | |
| integro corpore euaserunt tenentibusque, cum tot ac tam | |
| ualidae eluctandae manus essent, sese eripuerunt. tandem | 14.1 |
| uolneribus confectae, cum omnia replessent sanguine, exani- | |
| mes conruerunt. caedem per se miserabilem miserabilio- | |
| rem casus fecit, quod paulo post nuntius uenit mutatis | |
| repente ad misericordiam animis ne interficerentur. ira | 15.1 |
| deinde ex misericordia orta, quod adeo festinatum ad sup- | |
| plicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus | |
| esset. itaque fremere multitudo et in locum Adranodori ac | 16.1 |
| Themisti—nam ambo praetores fuerant—comitia poscere | |
| quae nequaquam ex sententia praetorum futura essent. |