| is tamquam reos ageret, ab ante acta uita orsus, quaecun- | 24.25.1.1 |
| que post Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, | |
| Adranodorum ac Themistum arguit fecisse: quid enim sua | 2.1 |
| sponte [fecisse] Hieronymum, puerum ac uixdum pubescen- | |
| tem, facere potuisse? tutores ac magistros eius sub aliena | |
| inuidia regnasse. itaque aut ante Hieronymum aut certe | |
| cum Hieronymo perire eos debuisse. at illos debitos iam | 3.1 |
| morti destinatosque, alia noua scelera post mortem tyranni | |
| molitos, palam primo cum clausis Adranodorus Insulae | |
| portis hereditatem regni creuerit et quae procurator tenuerat | |
| pro domino possederit; proditus deinde ab eis qui in Insula | 4.1 |
| erant circumsessus ab uniuersa ciuitate quae Achradinam | |
| tenuerit nequiquam palam atque aperte petitum regnum clam | |
| et dolo adfectare conatus sit, et ne beneficio quidem atque | 5.1 |
| honore potuerit uinci, cum inter liberatores patriae insidiator | |
| ipse libertatis creatus esset praetor. sed animos eis regios | 6.1 |
| regias coniuges fecisse, alteri Hieronis, alteri Gelonis filias | |
| nuptas. sub hanc uocem ex omnibus partibus contionis | 7.1 |
| clamor oritur nullam earum uiuere debere nec quemquam | |
| superesse tyrannorum stirpis. ea natura multitudinis est: | 8.1 |
| aut seruit humiliter aut superbe dominatur; libertatem, quae | |
| media est, nec struere modice nec habere sciunt; et non | 9.1 |
| ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui auidos atque | |
| intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes | |
| inritent. sicut tum extemplo praetores rogationem promul- | 10.1 |
| garunt—acceptaque paene prius quam promulgata est—ut | |
| omnes regiae stirpis interficerentur; missique a praetoribus | 11.1 |
| Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis filiam, coniuges | |
| Adranodori et Themisti, interfecerunt. |