| his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in | 24.24.1.1 |
| dies Syracusas confluebat nec Epicydi solum spem nouanda- | |
| rum rerum sed Adranodoro etiam praebebat. qui fessus | 2.1 |
| tandem uxoris uocibus monentis nunc illud esse tempus | |
| occupandi res, dum turbata omnia noua atque incondita | |
| libertate essent, dum regiis stipendiis pastus obuersaretur | |
| miles, dum ab Hannibale missi duces adsueti militibus iuuare | 5 |
| possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, | |
| rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico | |
| actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. | |
| huic et genus et fortuna honesta erant nec ars, quia nihil | 3.1 |
| tale apud Graecos pudori est, ea deformabat; itaque fidem | |
| potiorem ratus quam patriae debebat, indicium ad praetores | |
| defert. qui ubi rem haud uanam esse certis indiciis com- | 4.1 |
| pererunt, consultis senioribus et <ex> auctoritate eorum | |
| praesidio ad fores posito ingressos curiam Themistum atque | |
| Adranodorum interfecerunt; et cum tumultus ab re in | 5.1 |
| speciem atrociore causam aliis ignorantibus ortus esset, | |
| silentio tandem facto indicem in curiam introduxerunt. | |
| qui cum ordine omnia edocuisset—principium coniurationis | 6.1 |
| factum ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis quibus Themisto | |
| iuncta esset; Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos | 7.1 |
| ad caedem praetorum principumque aliorum bonaque eorum | |
| praedae futura interfectoribus pronuntiatum; iam mercen- | 8.1 |
| nariorum manum, adsuetam imperiis Adranodori, paratam | |
| fuisse ad Insulam rursus occupandam,—singula deinde quae | |
| per quosque agerentur totamque uiris armisque instructam | |
| coniurationem ante oculos posuit. et senatui quidem tam | 5 |
| iure caesi quam Hieronymus uidebantur: ante curiam uariae | 9.1 |
| atque incertae rerum multitudinis clamor erat. quam | |
| ferociter minitantem in uestibulo curiae corpora coniurato- | |
| rum eo metu compresserunt ut silentes integram plebem in | |
| contionem sequerentur. Sopatro mandatum ab senatu et a | 10.1 |
| collegis ut uerba faceret. |