| post hanc orationem claues portarum pecuniaeque regiae | 24.23.1.1 |
| ante pedes eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex | |
| contione laeti circa fana omnia deum supplicauerunt cum | |
| coniugibus ac liberis; postero die comitia praetoribus | |
| creandis habita. creatus in primis Adranodorus, ceteri | 2.1 |
| magna ex parte interfectores tyranni. duos etiam absentes, | |
| Sopatrum ac Dinomenen, fecerunt; qui, auditis iis quae | 3.1 |
| Syracusis acta erant pecuniam regiam quae in Leontinis | |
| erat Syracusas deuectam quaestoribus ad id ipsum creatis | |
| tradiderunt. et ea quae in Insula erat Achradinam tralata | 4.1 |
| est; murique ea pars quae ab cetera urbe nimis firmo muni- | |
| mento intersaepiebat Insulam consensu omnium deiecta est. | |
| secutae et ceterae res hanc inclinationem animorum ad | |
| libertatem[que]. | 5 |
| Hippocrates atque Epicydes audita morte tyranni, quam | 5.1 |
| Hippocrates etiam nuntio interfecto celare uoluerat, deserti | |
| a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus uidebatur, | |
| Syracusas rediere; ubi ne suspecti obuersarentur tamquam | 6.1 |
| nouandi res aliquam occasionem quaerentes, praetores | |
| primum, dein per eos senatum adeunt. ab Hannibale se | 7.1 |
| missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac | |
| socium paruisse imperio eius cuius imperator suus uoluerit. | |
| uelle ad Hannibalem redire; ceterum, cum iter tutum non | 8.1 |
| sit uagantibus passim per totam Siciliam Romanis, petere | |
| ut praesidii dent aliquid quo Locros in Italiam perducantur; | |
| gratiam magnam eos parua opera apud Hannibalem inituros. | |
| facile res impetrata; abire enim duces regios cum peritos | 9.1 |
| militiae, tum egentes eosdem atque audaces cupiebant; sed | |
| quod uolebant non quam maturato opus erat nauiter expe- | |
| diebant. interim iuuenes militares et adsueti militibus | 10.1 |
| nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima | |
| pars ex naualibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud | |
| infimae plebis homines crimina serebant in senatum optima- | |
| tesque: illud moliri clam eos atque struere ut Syracusae | 11.1 |
| per speciem reconciliatae societatis in dicione Romanorum | |
| sint, dein factio ac pauci auctores foederis renouati domi- | |
| nentur. |