| luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achra- | 24.22.1.1 |
| dinam ad curiam conuenit. ibi pro Concordiae ara, quae in | |
| eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus | |
| contionem et liberam et moderatam habuit: seruitii onus | 2.1 |
| indignitatesque homines expertos aduersus notum malum | |
| inritatos esse: discordia ciuilis quas importet clades, audisse | |
| magis a patribus Syracusanos quam ipsos uidisse. arma | |
| quod impigre ceperint, laudare: magis laudaturum, si non | 3.1 |
| utantur nisi ultima necessitate coacti. in praesentia legatos | 4.1 |
| ad Adranodorum mitti placere qui denuntient ut in potestate | |
| senatus ac populi sit, portas Insulae aperiat, reddat prae- | |
| sidium. si tutelam alieni regni suum regnum uelit facere, | 5.1 |
| eundem se censere multo acrius ab Adranodoro quam ab | |
| Hieronymo repeti libertatem. ab hac contione legati | 6.1 |
| missi sunt. senatus inde haberi coeptus est, quod sicut | |
| regnante Hierone manserat publicum consilium, ita post | |
| mortem eius ante eam diem nulla de re neque conuocati | |
| neque consulti fuerant. ut uentum ad Adranodorum est, | 7.1 |
| ipsum quidem mouebat et ciuium consensus et cum aliae | |
| occupatae urbis partes, tum pars Insulae uel munitissima | |
| prodita atque alienata; sed euocatum eum ab legatis | 8.1 |
| Damarata uxor, filia Hieronis, inflata adhuc regiis animis | |
| ac muliebri spiritu, admonet saepe usurpatae Dionysi | |
| tyranni uocis, qua pedibus tractum, non insidentem equo | 9.1 |
| relinquere tyrannidem dixerit debere: facile esse momento | |
| quo quis uelit cedere possessione magnae fortunae; facere | |
| et parare eam difficile atque arduum esse. spatium sumeret | 10.1 |
| ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad arcessendos ex | |
| Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam pollicitus esset, | |
| omnia in potestate eius futura. haec muliebria consilia | 11.1 |
| Adranodorus neque tota aspernatus est neque extemplo | |
| accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse uiam, si | |
| in praesentia tempori cessisset. itaque legatos renuntiare | 12.1 |
| iussit futurum se in senatus ac populi potestate. | |
| postero die luce prima patefactis Insulae portis in forum | |
| Achradinae uenit. ibi in aram Concordiae, ex qua pridie | 13.1 |
| Polyaenus contionatus erat, escendit orationemque eam orsus | |
| est qua primum cunctationis suae ueniam petiuit: se enim | 14.1 |
| clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis | |
| sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset | |
| futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece | |
| tyranni essent an quicumque aut propinquitate aut adfinitate | 5 |
| aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei | |
| trucidarentur. postquam animaduerterit eos qui liberassent | 15.1 |
| patriam seruare etiam liberatam uelle atque undique consuli | |
| in medium, non dubitasse quin et corpus suum et cetera | |
| omnia, quae suae fidei tutelaeque essent, quoniam eum | |
| qui mandasset suus furor absumpsisset, patriae restitue- | 5 |
| ret. conuersus deinde ad interfectores tyranni ac nomine | 16.1 |
| appellans Theodotum ac Sosin, 'facinus' inquit 'memora- | |
| bile fecistis; sed, mihi credite, incohata uestra gloria, non- | 17.1 |
| dum perfecta est periculumque ingens manet, nisi paci et | |
| concordiae consulitis, ne libera efferatur res <publica>.' |