| Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in | 24.21.1.1 |
| Sicilia oreretur, morsque tyranni duces magis impigros de- | |
| disset Syracusanis quam causam aut animos mutasset, M. | |
| Marcello alteri consulum eam prouinciam decernunt. se- | 2.1 |
| cundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis | |
| apud milites fuerat uociferatumque ferociter parentandum | |
| regi sanguine coniuratorum esse. deinde libertatis restitutae | 3.1 |
| dulce auditu nomen crebro usurpatum, spe facta ex pecunia | |
| regia largitionis militiaeque fungendae potioribus ducibus; | |
| et relata tyranni foeda scelera foedioresque libidines adeo | |
| mutauere animos ut insepultum iacere corpus paulo ante de- | 5 |
| siderati regis paterentur. cum ceteri ex coniuratis ad exer- | 4.1 |
| citum obtinendum remansissent, Theodotus et Sosis regiis | |
| equis quanto maximo cursu poterant, ut ignaros omnium | |
| regios opprimerent, Syracusas contendunt. ceterum praeue- | 5.1 |
| nerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus est celerius, | |
| sed nuntius etiam ex regiis seruis. itaque Adranodorus et | 6.1 |
| Insulam et arcem et alia quae poterat quaeque opportuna | |
| erant praesidiis firmarat. Hexapylo Theodotus ac Sosis post | 7.1 |
| solis occasum iam obscura luce inuecti, cum cruentam re- | |
| giam uestem atque insigne capitis ostentarent, trauecti per | |
| Tycham simul ad libertatem simul ad arma uocantes, in | |
| Achradinam conuenire iubent. multitudo pars procurrit in | 8.1 |
| uias, pars in uestibulis stat, pars ex tectis fenestrisque pro- | |
| spectant et quid rei sit rogitant. omnia luminibus conlu- | 9.1 |
| cent strepituque uario complentur. armati locis patentibus | |
| congregantur; inermes ex Olympii Iouis templo spolia Gal- | |
| lorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano | |
| fixaque ab eo, detrahunt, precantes Iouem ut uolens propitius | 10.1 |
| praebeat sacra arma pro patria, pro deum delubris, pro liber- | |
| tate sese armantibus. haec quoque multitudo stationibus | 11.1 |
| per principes regionum urbis dispositis adiungitur. in | |
| Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea | |
| publica. locus saxo quadrato saeptus atque arcis in | 12.1 |
| modum emunitus capitur ab iuuentute quae praesidio eius | |
| loci attributa erat mittuntque nuntios in Achradinam horrea | |
| frumentumque in senatus potestate esse. |