| quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis | 24.20.1.1 |
| Gracchus in Lucanis aliquot cohortes in ea regione con- | |
| scriptas cum praefecto socium in agros hostium praedatum | |
| misit. eos effuse palatos Hanno adortus haud multo mino- | 2.1 |
| rem quam ad Beneuentum acceperat reddidit hosti cladem | |
| atque in Bruttios raptim ne Gracchus adsequeretur con- | |
| cessit. consules Marcellus retro unde uenerat Nolam rediit, | 3.1 |
| Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque | |
| armis quae defecerant urbes processit. Caudinus Samnis | 4.1 |
| grauius deuastatus: perusti late agri, praedae pecudum | |
| hominumque actae; oppida ui capta Compulteria, Telesia, | 5.1 |
| Compsa inde, Fugifulae et Orbitanium ex Lucanis, Blanda | |
| et Apulorum Aecae oppugnatae. milia hostium in his | 6.1 |
| urbibus uiginti quinque capta aut occisa et recepti perfugae | |
| trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset consul, | |
| uirgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti. haec a | 7.1 |
| Q. Fabio intra paucos dies gesta; Marcellum ab gerundis | |
| rebus ualetudo aduersa Nolae tenuit. et a praetore Q. | 8.1 |
| Fabio, cui circa Luceriam prouincia erat, Acuca oppidum | |
| per eos dies ui captum statiuaque ad Ardoneas communita. | |
| dum haec in aliis locis ab Romanis geruntur, iam Taren- | 9.1 |
| tum peruenerat Hannibal cum maxima omnium quacunque | |
| ierat clade; in Tarentino demum agro pacatum incedere | 10.1 |
| agmen coepit. nihil ibi uiolatum neque usquam uia ex- | |
| cessum est, apparebatque non id modestia militum aut ducis | |
| nisi ad conciliandos animos Tarentinorum fieri. ceterum | 11.1 |
| cum prope moenibus accessisset, nullo ad conspectum | |
| primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe | |
| ferme passus mille locat. Tarenti triduo ante quam Han- | 12.1 |
| nibal ad moenia accederet a M. Ualerio propraetore, qui | |
| classi ad Brundisium praeerat, missus M. Liuius impigre | 13.1 |
| conscripta iuuentute dispositisque ad omnes portas circaque | |
| muros qua res postulabat stationibus, die ac nocte iuxta | |
| intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci quicquam | |
| praebuit ad temptandum[que]. diebus aliquot frustra ibi | 14.1 |
| absumptis Hannibal, cum eorum nemo qui ad lacum Auerni | |
| adissent aut ipsi uenirent aut nuntium litterasue mitterent, | |
| uana promissa se temere secutum cernens castra inde mouit, | |
| tum quoque intacto agro Tarentino quamquam simulata | 15.1 |
| lenitas nihildum profuerat, tamen spe labefactandae fidei | |
| haud absistens. Salapiam ut uenit, frumentum ex agris | |
| Metapontino atque Heracleensi—iam enim aestas exacta | |
| erat et hibernis placebat locus—comportat. praedatum inde | 16.1 |
| Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque | |
| Apuliae saltus dimissi; unde ceterae praedae haud multum, | |
| equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia | |
| domanda equitibus diuisa. | 5 |