| Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod | 24.19.1.1 |
| duum milium Campanorum et septingentorum militum Han- | |
| nibalis tenebatur praesidio. praeerat Statius Metius, missus | 2.1 |
| ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno medix tuticus erat ser- | |
| uitiaque et plebem promiscue armarat ut castra Romana in- | |
| uaderet intento consule ad Casilinum oppugnandum. nihil | 3.1 |
| eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit: | |
| altero exercitu dum Casilinum oppugnatur opus esse qui | |
| Campanis opponatur; uel ipse relicto Nolae praesidio | 4.1 |
| modico ueniret uel, si eum Nola teneret necdum securae res | |
| ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum proconsulem a Bene- | |
| uento acciturum. hoc nuntio Marcellus duobus militum | 5.1 |
| milibus Nolae in praesidio relictis cum cetero exercitu | |
| Casilinum uenit, aduentuque eius Campani iam mouentes | |
| sese quieuerunt. ita ab duobus consulibus Casilinum op- | 6.1 |
| pugnari coepit. ubi cum multa succedentes temere moeni- | |
| bus Romani milites acciperent uolnera neque satis inceptum | |
| succederet, Fabius omittendam rem paruam ac iuxta magnis | |
| difficilem abscedendumque inde censebat, cum res maiores | 5 |
| instarent; Marcellus multa magnis ducibus sicut non ad- | 7.1 |
| gredienda, ita semel adgressis non dimittenda esse dicendo, | |
| quia magna famae momenta in utramque partem fierent, | |
| tenuit ne inrito incepto abiretur. uineae inde omniaque | 8.1 |
| alia operum machinationumque genera cum admouerentur | |
| Campanique Fabium orarent ut abire Capuam tuto liceret, | |
| paucis egressis Marcellus portam qua egrediebantur occu- | 9.1 |
| pauit caedesque promiscue omnium circa portam primo, | |
| deinde inruptione facta etiam in urbe fieri coepta est. | |
| quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad | 10.1 |
| Fabium confugissent, praesidio eius Capuam peruenerunt: | |
| Casilinum inter conloquia cunctationemque petentium fidem | |
| per occasionem captum est, captiuique Campanorum quique | 11.1 |
| Hannibalis militum erant Romam missi atque ibi in carcere | |
| inclusi sunt: oppidanorum turba per finitimos populos in | |
| custodiam diuisa. |