nec minore animo res Romana domi quam militiae
|
24.18.1.1
|
gerebatur. censores, uacui ab operum locandorum cura
|
2.1
|
propter inopiam aerarii, ad mores hominum regendos animum
|
|
aduerterunt castigandaque uitia quae, uelut diutinis morbis
|
|
aegra corpora ex sese gignunt, eo enata bello erant. primum
|
3.1
|
eos citauerunt qui post Cannensem <cladem a re publica
|
|
defecisse> dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus
|
|
quaestor tum forte erat. iusso deinde eo ceterisque eiusdem
|
4.1
|
noxae reis causam dicere cum purgari nequissent, pro-
|
|
nuntiarunt uerba orationemque eos aduersus rem publicam
|
|
habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae causa fieret.
|
|
secundum eos citati nimis callidi exsoluendi iuris iurandi
|
5.1
|
interpretes, qui captiuorum ex itinere regressi clam in castra
|
|
Hannibalis solutum quod iurauerant redituros rebantur. his
|
6.1
|
superioribusque illis equi adempti qui publicum equum habe-
|
|
bant, tribuque moti aerarii omnes facti. neque senatu modo
|
7.1
|
aut equestri ordine regendo cura se censorum tenuit. nomina
|
|
omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt qui quadriennio
|
|
non militassent, quibus neque uacatio iusta militiae neque
|
|
morbus causa fuisset. et ea supra duo milia nominum in
|
8.1
|
aerarios relata tribuque omnes moti; additumque tam truci
|
9.1
|
censoriae notae triste senatus consultum, ut ei omnes quos
|
|
censores notassent pedibus mererent mitterenturque in Sici-
|
|
liam ad Cannensis exercitus reliquias, cui militum generi non
|
|
prius quam pulsus Italia hostis esset finitum stipendiorum
|
5
|
tempus erat.
|
|
cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus ab-
|
10.1
|
stinerent aedium sacrarum tuendarum curuliumque equorum
|
|
praebendorum ac similium his rerum, conuenere ad eos fre-
|
11.1
|
quentes qui hastae huius generis adsueuerant hortarique
|
|
censores ut omnia perinde agerent locarent ac si pecunia
|
|
in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam ab
|
|
aerario petiturum esse. conuenere deinde domini eorum
|
12.1
|
quos Ti. Sempronius ad Beneuentum manu emiserat arces-
|
|
sitosque se ab triumuiris mensariis esse dixerunt ut pretia
|
|
seruorum acciperent; ceterum non antequam bello confecto
|
|
accepturos esse. cum haec inclinatio animorum plebis ad
|
13.1
|
sustinendam inopiam aerarii fieret, pecuniae quoque pupil-
|
|
lares primo, deinde uiduarum coeptae conferri, nusquam eas
|
14.1
|
tutius sanctiusque deponere credentibus qui deferebant
|
|
quam in publica fide; inde si quid emptum paratumque
|
|
pupillis ac uiduis foret, a quaestore perscribebatur. mana-
|
15.1
|
uit ea priuatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non
|
|
eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque
|
|
increpantes uocarent qui accepisset.
|
|