| itaque prouinciae | 24.44.1.1 |
| atque exercitus diuisi: bellum cum Hannibale consulibus | |
| mandatum et exercituum unus quem ipse Sempronius ha- | |
| buerat, alter quem Fabius consul; eae binae erant legiones. | |
| M. Aemilius praetor, cuius peregrina sors erat, iurisdictione | 2.1 |
| M. Atilio collegae, praetori urbano, mandata Luceriam pro- | |
| uinciam haberet legionesque duas quibus Q. Fabius, qui tum | |
| consul erat, praetor praefuerat. P. Sempronio prouincia | 3.1 |
| Ariminum, Cn. Fuluio Suessula cum binis item legionibus | |
| euenerunt ut Fuluius urbanas legiones duceret, Tuditanus a | |
| M. Pomponio acciperet. prorogata imperia prouinciaeque, | 4.1 |
| M. Claudio Sicilia finibus eis quibus regnum Hieronis fuisset, | |
| <P.> Lentulo propraetori prouincia uetus, T. Otacilio classis | |
| —exercitus nulli additi noui—; M. Ualerio Graecia Mace- | 5.1 |
| doniaque cum legione et classe quam haberet; Q. Mucio | |
| cum uetere exercitu—duae autem legiones erant—Sardinia; | |
| C. Terentio, <cum> legione una cui iam praeerat, Picenum. | |
| scribi praeterea duae urbanae legiones iussae et uiginti milia | 6.1 |
| sociorum. his ducibus, his copiis aduersus multa simul aut | |
| mota aut suspecta bella muniuerunt Romanum imperium. | |
| consules duabus urbanis legionibus scriptis supplemento- | 7.1 |
| que in alias lecto priusquam ab urbe mouerent prodigia | |
| procurarunt quae nuntiata erant. murus ac porta Caietae | 8.1 |
| et Ariciae etiam Iouis aedes de caelo tacta fuerat. et alia | |
| ludibria oculorum auriumque credita pro ueris: nauium lon- | |
| garum species in flumine Tarracinae quae nullae erant uisas | |
| et in Iouis Uicilini templo, quod in Compsano agro est, arma | 5 |
| concrepuisse et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his pro- | 9.1 |
| curatis ex decreto pontificum profecti consules Sempronius | |
| in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Sues- | |
| sulam in castra uenit. cum obuiam filius progrederetur | 10.1 |
| lictoresque uerecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter | |
| undecim fasces equo praeuectus senex, ut consul animaduer- | |
| tere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo | |
| inclamauit, tum demum desiliens 'experiri' inquit 'uolui, fili, | 5 |
| satin scires consulem te esse'. |